Page 173
Oratio in Scholis Publicis habita cum junior Baccalaureus in Tri∣podem disputaret Cantab.
QVos ne videre possum citra oculorum hyperbolen, quomodo vos compellarem? Et cum altissimus vester gradus sine scalâ occupari nequeat, quaenam Orationis Climax vestram scandet dignitatem? Vestram dum suspicio in meo vultu invenio purpuram; & ingentis curae quae praestandae observan∣tiae me habet solicitum, non novi subtilius argumentum quam stuporem. Quod autem Poetarum Princeps Deorum Senatum cogit ad suam Batrachomyomachiam, pari audacia liceat & mihi vos ad ludicrum hoc cer••amen nostrum invitare. Vmbra est haec nostra contentio & Icon belli. Murium & Ranarum pugna, quid aliud quàm Iliadis Brachygra∣phia? & in pusillis istis animalibus Hector & Achilles (tanquam Iliades in nuce) co∣arctantur. Ea siquidem est pensi nostri con∣ditio, ut hic etiam Mars & Venus implicati jacent. Pugna est, sed ludicra; Ludus, & tamen bellicus; ita ut nec bis cincta placeat Philo∣sopia, nec nuda Cytherea. Qui virili toga indutus, necdum reliquit nuces, sed totus jo∣cos crepat, hujus ego Palladem posthumam