Page 256
EXERCITATIO XI. De Motu Musculorum.
ART. 1. Argumenti illatio & dignitas. 2. Ad Motum voluntarium Requisita. 3. Spiritus Ani∣males esse instrumentum Voluntatis Mediatum, in efficiendo motu Animali; probatur. 4. Ex muta∣tione Figurae in musculo Agente: 5. Ex insigni motus Velocitate: 6. Ex Agentis musculi in suam Antagonistam Victoria: 7. Ex musculi, cu∣jus Nervus excisus fuerit, aut aliter laesus, immo∣bilitate: 8 Et ex spirituum in prorepentis Lima∣cis dorso Circulatione visibili. 9. Musculus, cur constituatur ex Carne; 10. Nervo; 11. Liga∣mento; 12. Tendone; 13. Membrana inve∣stiente; 14. Et Arteriis denique ac Venis: 15. Nempe ut adaequatum sit atque proximum motus voluntarii Instrumentum. 16. Variae Muscu∣lorum Differentiae, respectu Quantitatis; 17. Fi∣gurae; 18. Situs; 19. Exortus; 20. Insertio∣nis; 21. Partium; 22. Et Actionum. 23. Ra∣tionem, qua Musculi movent membra, commode ex∣plicari haud posse, citra principiorum Mathemati∣corum contemplationem. 24. Fundamenta quaedam Geometrica ex Euclide, quae motum Musculo∣rum