Page 53
EXERCITATIO IV. De Sanguificatione.
ART. 1. Partem Chylimajorem transmutari in San∣guinem. 2. Idque actione quidem Similari; non autem Organica. 3. Cujus Efficiens primarium, non est Hepar; 4. Neque Venae; 5. Nec Cor deni∣que ipsum: sed spiritus vitalis, qui in sanguine hospitatur; 6. Quique solus sanguinem in Pullo primum è Colliquamento efformat. 7. Mo∣dus, quo in Embryone noviter concepto, sanguis pri∣mus è liquore vitali conficitur. 8. Locus in quo san∣guis primo generatur, est in ipso Chorio. 9. Ad sanguinem effingendum, quaenam, cen Caussae Extrinseeae Auxiliatrices, concurrant: & quae∣nam pro Organicis accessoriis rite admittenda sint. 10. Liquorem vitalem, a spiritu vitali, hospi∣te suo, ab albo in rubrum transmutari; idque calo∣ris motusque ipsius solummodo ratione fieri, quam∣plurimis tum experimentis, tum rationibus, adstrui∣tur. 11. Agens idem, quod in Embryone sangui∣nem primitus effingit; eidem muneri, per omn••m deinceps Animalis vitam, constanter incumbere.
1. SPectatis modo, per transennam, exi∣guis minusque conspicuis Chyli di∣verticulis; proximum est, ut ma∣gnum ejusdem facileque visibile conflu∣vium