An vis magnetica jure dici possit qua∣litas occulta.
Non certe magis quam calor aut reli∣quae * 1.1 qualitates, quae etiam manifestissi∣mae habentur. Etenim ut legitima sit rerum naturalium indagatio, licet non raro in occulto lateat vera illa causa, ex qua tam varios naturae effectus pro∣ductos miramur, sufficiet tamen Philo∣sopho in subjecti alicujus natura expli∣canda, id reperisse per quod facilis reddi potest ratio omnium, quos in eo depre∣hendimus, effectuum, sed ita, ut suppo∣sitioni nostrae nulla sint phoenomena contraria. Nec enim aliter explicari possunt qualitates reliquae, etiam illae, quas manifestissimas esse credimus. Ita quia per calorem videmus partes situm mutare, alia donari figura, & etiam rarefieri ad sensibilem usque evapora∣tionem, ideo caloris naturam consistere supponimus in motu cujusdam corporis subtilissimi, quod sensus nostros fugit, sed cujus praesentiam saltem ex effectu concludere cogimur, quia illam, quae in