Et ideo marmor, glacies, &c. dicun∣tur corpora frigida, quod poros habeant sic constitutos, ut solas subtilissimi ae∣theris minutissimas partes excipiant. Itaque cum, prout majori vel minori copia adest materia subtilis, ita & cor∣pora vel calida vel frigida dicantur, tuto asseri potest, frigus nihil esse praeter ab∣sentiam & imminutionem caloris, quic∣quid pro effluviis frigorificis adducat du Hammel, quibus omnes frigoris effectus deberi statuit; etenim, licet frigus qui∣dem non aliter quam per caloris & mo∣tus imminutionem explicari posse con∣cedat, arbitratur tamen, illud ipsum, quod caloris vim sistit, esse quid reale & positivum, id quod evinci posse credit ex artificiosa liquorum congelatione, quan∣do nix vel glacies cum sale aut nitro permixta & vasi cuidam vel tubo vitreo circumfusa, aquam in tubo contentam in glaciem convertit, etiam media ae∣state, aut prope ignem, quod vix citra substantiales effluxus ab illa nivis & salis mixtura prodeuntes, intelligi posse con∣tendit.
At non opus videtur ad peculiara effluvia frigorifica hic recurrere, cum ea∣dem effluvia, materia nempe subtilis, quando in circumfusas nivis vel glaciei particulas agit, ita ut illae in aquam sol∣vantur,