§. VI.
Qualitatis ergo nomine significa∣mus * 1.1 illud, quod in corporibus nobis occurrit tanquam causa hujus vel
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
Qualitatis ergo nomine significa∣mus * 1.1 illud, quod in corporibus nobis occurrit tanquam causa hujus vel
illius sensus in nobis producti ab actione objectorum, illa autem causa consistit in varia figura & dispositione partium materiae.
Atque hinc omnis generum & specie∣rum * 1.2 oritur differentia, & alteratae res dicuntur, quando leviter saltem mutan∣tur, nec nomine suo & specie excidunt, sed quando ea corpori accidit mutatio, ut novum nomen & speciem acquirat, tunc genitum dicitur vel corruptum; non quod vel in generatione nova emergat substantia, quae antea non fuit, vel in cor∣ruptione * 1.3 aliqua plane pereat, sed quia nova saltem oritur congeries qualitatum & affectionum, quae à solo motu & magni∣tudine partium dependent. Sic motu & sola partium transpositione à lacte con∣cusso fieri videmus butyrum, lignum in flammam, cineres & fulginem abire. Ita frustra quis cum Peripateticis, aut formas intus delitescentes, aut potentias * 1.4 operatrices, aut facultates & nescio quae speciosa nomina quaesierit in horo∣logio, cum tota illius ratio ex motu & structura partium dependeat, ubi con∣voluti chalybis & rotarum coaptatio tam constantes motus efficiunt. Certe potentia illa, qua clavis seram aperit vel claudit, nihil est à materia & figura cla∣vis distinctum.
An eadem motus quantitas fuit ab ini∣tio, quae hodieqne manet?
Ita quidem placuit Cartesio, qui ean∣dem motus quantitatem in primo rerum exordio à Deo inditam fuisse corporibus censuit, quae eadem etiamnum manet, dum à Deo conservatur, ita ut quantum * 1.5 uni corpori accedit, tantum detrahatur alteri. Id vero rectius pro incerto re∣linquitur; certum autem est, Deum, qui materiae creatae motum ab initio in∣didit, posse vel eundem numero conser∣vare, vel pro liberrima sua voluntate augere & minuere. Cartes. Princip. p. 2. Art. 36. Voyage to the World of Car∣tes. pag. 63. A le Grand, p. 5. c. 6.
An conantur omnia corpora in eodem statu permanere, in quo sunt?
Id haud dubie statui potest, cum ob∣servemus corpora, sive moveantur sive quiescant, nunquam illum statum mu∣tare, * 1.6 ••isi ab alio corpore vel impellantur ad motum, vel in motu sistantur. Ita
corpus, cui semel inditus est motus, eundem suum motum continuaret sem∣per, nisi ab occursu aliorum corporum in illo motu sisteretur, corpus autem semel quiescens nunquam movebitur, nisi ad motum ab alio impellatur. Nulla enim ratio est cur illum suum statum, in quo semel constituta sunt corpora, mu∣tarent, nisi superveniat aliquod tertium corpus, quod illa è statu suo deturbat. A le Grand, p. 4. c. 15, 16.
An fiant motus quidam propter fugam vacui?
Ea fuit nonnullorum Philosophorum * 1.7 opinio, fieri omnes illos motus per fu∣gam vacui, quos recentiores rectius per pondus & gravitatem aëris explicant. Nimirum, cum beneficio antliae vel si∣phonis aqua ex puteo vel vase quodam educi & exhauriri possit, ita ut embolo vel pistillo attracto, statim illum motum sequatur aqua, & ascendat intra antliam & siphonem, illam aquae ascensionem ideo fieri asseruerunt, ne daretur in na∣tura vacuum, scilicet ne spatium illud, quod post attractum embolum relinqui∣tur in antlia, omni prorsus corpore desti∣tueretur,
& ita series hujus universi in∣terrumperetur. Sed vanus est ille metus, nec enim vacuus fieret locus, qui potius * 1.8 impleretur à materia subtiliori, per po∣ros antliae vel siphonis intrante, quem∣admodum videmus ope machinae pneu∣maticae Boyleanae, ex vitro quodam vel recipiente, ut vocant, exhauriri posse aërem, licet nullum aliud in ejus locum intra vitrum succedat corpus, praeter materiam subtilem, quae poros vitri su∣bit, expressa quasi ex poris aëris exter∣ni compressi.
Caeter••m ••••per fugam vacui fieret ille * 1.9 motus in antliis, quare saltem fit as∣censio illa ad certam altitudinem, cum nunquam ultra pedes 32 aqua beneficio antliae aspirantis attolli possit, etiam quacunque vi adhibita? Cur deinde ex puteo undique arctissime clauso nulla aqua ope antliae hauriri potest? id quod quotidiano videmus experimento. Ni∣mirum cum illi omnes motus fiant à pressione & gravitate aëris, manifestum est, aquam nec ultra pedes 32 intra antliam ascendere posse, quia tunc fit quasi aequilibrium quoddam aquae ascen∣dentis & columnae aëris prementis, nec eandem ex puteo undique arcte clauso educi posse, quia tunc praecluditur via aeri, qui superficiem aquae premeret.
Phil. Burg. p. 1. Tr. 2. Diss. 3. c. 8. Ro∣hault, p. 1. c. 12. Exper. Magdeb. A Le Grand.
An detur attractio in motu illo, qui fit per suctionem.
Effectus ille revera provenit ab im∣pulsione, adeoque nec in follium inspi∣ratione & exspiratione, nec in respira∣tione * 1.10 animalium, nec in fluidorum per antlias & siphones motu, ••oc••m habet attractio. Ita liquor ille, quem ore su∣gere dicimur, non attrahitur, sed à motu pectoris intra os pellitur. Exp. Magdeb.
1. Moveri dicimus illa corpora, quae locum mutant.
2. Cum autem nulla corpora ex se moveantur, sed ab aliis impellantur, pro∣ficiscitur illa impulsio ab alio corpore, cui motus ille itidem ab alio impressus & communicatus est.
3. Et ita plures causae intermediae de∣pendent à materia subtili, tanquam causa inter secundas prima.
4. Sed illa ipsa materia subtilis nul∣lum
in se motum haberet, nisi illi indi∣tus fuisset à primo motore, nempe Deo.
5. Unumquodque corpus permanet in eodem statu in quo est, nisi ab alio corpore vel impellitur ad motum, vel in motu sistitur.
6. Impulsio corporum diversimode fit juxta varias leges, quae tamen ita considerandae, ut & respectus habeatur ad medium, in quo fit motus, & vim e∣lasticam, qua praedita sunt corpora, non saltem ad nudam materiam & motum.
7. Corpora mota feruntur, quantum possunt, per lineam rectam,
8. Id tamen non obstat quin circulus fiat in omni motu, & successio corpo∣rum, quam impenetrabilitas partium materiae requirit.
9. Per impulsionem enim fit omnis motus, neutiquam per attractionem vel suctionem, multo minus per fugam vacui.
10. Per qualitates nihil intelligi de∣bet nisi certa quaedam dispositio, figura & magnitudo particularum materiae, quae efficiunt ut has vel illas proprieta∣tes sensibus nostris exhibeant corpora.
11. Et ab illa particularum diversi∣tate, quae à motu dependet, oritur omnis in qualitatibus varietas.
12. Nec aliunde dependent variae illae potentiae operatrices & formae intus de∣litescentes, ad quas provocarunt anti∣qui, quam ab affectionibus mechanicis, quae à motu oriuntur.
Quid pro∣prieper qua∣litates intel∣ligendum.
Differen∣tia inter al∣terationem & generati∣onem.
In generati∣one novanon oritur sub∣stantia, nec in corrupti∣one aliqua perit.
Peripateti∣corum for∣me, faculta∣tes & ••oten∣ti•• opera∣trices salt••m ex affectio∣nibus m•• chanicis flu∣unt.
Incertum est, an motu•• quantitas in hoc univer∣so semper ea∣demmanea••.
Corpora non moventure•• se ip••is, nec quiescunt ni•••• ab aliis ••istuntur.
A••u•• in an∣••••••s & ••i∣p••one ascen∣dit propter pressionem & gravita∣tem aeris.
Quomodo in∣telligendum vacuum in machina Boyleana.
Aqu•• quous∣que ascendit in antliis a∣spirantibus.
In suctione pellitur li∣quor a motu pectoris.