§. V.
Secunda loci significatio dici po∣test * 1.1 locus internus, seu spatium quod corpus occupat, & sive repleatur cor∣pore, sive non, manet tamen ibi capacitas excipiendi corpus, & lo∣cus dicitur, quando impletur cor. pore, spatium autem quando va∣cuum est.
Sumitur haec loci significatio pro ex∣tensione * 1.2 illa, quae singitur in spatio, quod corpus occupat, & quae figura, longitu∣dine, latitudine & profunditate conve∣nit cum locato, vel corpore contento, differt autem in eo, quod in locato ma∣teriam una cum extensione, in loco vero seu spatio, quod excipit vel excipere potest corpus, solam extensionem & si∣guram illi similem, quam habet locatum, concipiamus. Atque hanc loci propriam