Caspari Bartholini Thom. F. Specimen philosophiæ naturalis præcipua physices capita exponens ... : accedit De fontium fluviorumque origine ex pluviis, dissertatio physica.
Bartholin, Caspar, 1655-1738.

§. VI.

In guttis aqueis è nube cadenti∣bus quando reflectuntur & frangun∣tur * radii solis, Iridis colores exhi∣bent, & si illae particulae vel non Page  115 ita rotundae fuerint, vel non ita pel∣lucidae Halonem, coronas, virgas, pa∣relios, oculis nostris exhibent.

Iris in nube rorido, vel potius glo∣bulis * aqueis è nube cadentibus forma∣tur, quae varios exhibet colores, ortos à radiorum solarium, in guttulas aqueas incidentium refractione & reflectione. Ut enim istae aquae guttulae colores illos producant, necesse est, primo, ut radii duplicem refractionem patiantur, tum in ipso ingressu tum in exitu, deinde ut radii satis vegeti ad oculum perveniant. Sic ubi aquam ore spargimus sole aver∣so, Irim artificialem & nullo modo à Naturali diversam efficimus.

Quemadmodum autem particulae, quae in Iride radios luminis frangunt & re∣flectunt, rotundae sunt & omni ex parte pellucidae, ita eaedem, prout ab hac ro∣tunditate & pelluciditate diversimode recedunt, alia exhibent meteora Iridi finia, quae communiter dicuntur, Halo, Corona, virga, Parelii, &c.

Page  116
QUAEST. I.

Quomodo Aeri intermixtae sunt par∣ticulae aethereae & varia corporum effluvia?

Aër ille crassior nobis obvius, qui per caloris & frigoris sensum & experimen∣ta barometrica atque hygrometrica a∣deo manifestus est, & vix ac ne vix ad milliaris unius altitudinem supra ter∣ram assurgit, licet plerique communiter multo altius ejusdem sphaeram exten∣dant, ille, inquam, aër maximam aethe∣reae materiae copiam inter particulas suas habet intermixtam, quae eadem ma∣teria extra aëris regionem ulterius pro∣tenditur, & haud improbabiliter con∣stituit totum illud coeli expansum, in quo sidera velut suspensa sunt.

Nec illa materia coelestis & aetherea tam uniformis est, quin, sive illi figu∣ras sphaericas, ex mente Cartesii, sive a∣lias quascunque attribuamus, inter ejus particulas sint alius generis corpuscula 〈◊〉〈◊〉 globulorum, quae simul junctae constiruunt illam materiam subti∣lem, cujus in aere praesentiam ex effe∣ctibus variis tam evidenter concludi∣mus, & cui pleraque eorum debentur, Page  117 quae ipsi alias crassiori aeri communiter adscribuntur. Sunt ergo in aere non solum illae particulae, quae proprie ejus massam constituunt, quaeque gravitate & elaterio donatae sunt, sed & aliae simul subtiliores, quae, crassioribus intermix∣tae, illas varie movent & exagitant; Imo, praeter & has & illas, aliae adsunt plurimae & heterogeneae, quarum prae∣sentiam ex variis aeris effectibus con∣cludere cogimur. Ideoque non pauci aerem quasi commune quoddam empo∣rium dixerunt, ubi coelum & terra sua quasi exercent commercia. Ex terra e∣nim continuo proficiscitur turma efflu∣viorum, quorum quia non pauca salina sunt & nitrosa, hinc illa vis aeris adeo resolvens, in ferro, cupro aliisque cor∣poribus non raro vim suam exserens, unde eorundem exsurgit rubigo. Quin & observatum est, terram nitrosam aut aluminosam, imo & vitriolicam, aeri expositas, iis corporibus, quibus jam tum orbatae fuerunt, iterum impraegna∣ri. Adeoque nec mirum videbitur, ip∣sum vitriolum & aqua & oleo & spiritu per destillationem spoliatum & sub dio expositum, novum spiritus, aquae & o∣lei proventum trahere ex circumfuso aere.

Page  118
QUAEST. II.

Quaenam aeris in respiratione est ne∣cessitas.

Fluidum illud aereum nos ambiens, in quo vitam ducimus, duplici modo agit in corpus nostrum, vel per inspira∣tionem à pectoris motu reciproco intra pulmones propulsum, vel etiam in toto ambitu corpus afficiens. Varii respira∣tionem sequuntur effectus, dum non so∣lum aliquid à sanguine separatum hoc modo excernitur, sed & aliquid ab aere separatum hac via intra sanguinem re∣cipitur, ejus massae adeo necessarium, ut sine hoc nec fluiditatem suam conser∣vare, nec arcte satis misceri ac uniri possint illae particulae, quae vel ab ali∣mentorum parte subtiliori prodeuntes, vel ab extremitatibus partium recolle∣ctae, heterogeneae sunt. Quin & illo respirationis motu ipsius sanguinis cursus adjuvatur, qui cessante respira∣tione cessat, non solum in pulmonibus, sed & visceribus abdominis, in quibus chyli aliorumque humorum cursus hoc modo non parum promovetur.

Page  119
QUAEST. III.

Quomodo aere poros & spiracula cutis subeunte, peragitur insensibilis in corpore nostro perspiratio?

Non solum motu reciproco per pul∣mones inspiratur & exspiratur Aer, sed & poros ac spiracula cutis nostrae subit, praecipue per particulas subtiliores & aethereas crassiori aeri intermixtas. At∣que hoc modo peragitur insensibilis illa transpiratio, quae ex corpore nostro con∣tinua fit, per quam tantum uno die e∣vacuari deprehensum est per Statia Sanctorii experimenta, quantum per al∣vum quindecim dierum cursu. Nec so∣lum hoc modo fit particularum è cor∣pore nostro secedentium excretio quae∣dam, sed & aliarum subtiliorum ex aere intra poros corporis receptio. Organa autem illa & pori, per quos ista excre∣tio materiae transpirantis fit, pro ejus∣dem diversitate, in duplici sunt discri∣miee, nec enim solummodo illi corporis nostri pori, qui ad oculum sensibiles sunt transpirationis sunt organa; per illos quidem, velut totidem ostia sudoris, eli∣minatur à sanguine, per glandulas mi∣liares sub cute sitas, illa materia, quae nonnunquam sub vaporum forma insen∣sibiliter transpirat, nonnunquam con∣densata Page  120 magis guttularum forma se prodit & excluditur per illa vascula, quae vel nudis oculis, vel etiam micros∣copio interjecto accuratius videntur, pa∣tula in superficie cutis & praecipue certo quodam ordine disposita in rugis illis digitorum & manuum, quae alias Chiro∣mantarum sunt offendicula. Sed praeter hos poros cutis sensibiles, adsunt alii insensibiles, longe minores, per quos non solum à sanguine, sed & à reliquis corporis nostri partibus secedunt exha∣lationes, quae exportantur una cum ma∣teria illa aetherea subtiliori, quae jugi influxu & effluxu penetrat & exit cor∣pus nostrum, imo & alia etiam in rerum Natura corpora, & hujus materiae acti∣oni debentur ea omnia, quae de effluviis & atmosphaera corporum superius à nobis prolata sunt. Dum ita subtilis hujus materiae influxui, tanquam tor∣renti cuidam, omni tempore perviae sunt partes omnes corporis nostri, ejus ope functiones & operationes omnes tam sanguineae massae, quam reliquarum par∣tium, peraguntur, id quod non clarius magis aut distinctius explicari potest, quam exemplo sacculi cujusdam, pleni lapillis, arena, argilla & sale, demissi in torrentem quendam turbidum, ubi quic∣quid aquae misceri potest, è sacculo illo Page  121 in torrentem abit, & aliae etiam fluidi ambientis particulae ex torrente in sac∣culum penetrant; Atque non dispari modo & receptaculum sanguineum in∣grediuntur particulae aëreae iisque im∣mixtae exhalationes, & e receptaculo sanguineo iterum exeunt fuligines, ma∣dores & alia excrementa.

CONCLUSIONES.

1. Athmosphaeram constituunt exha∣lationes è terra in aërem elevaae.

2. Aëris autem particulae ab illis di∣versae sunt, utpote gravitate & vi ela∣stica praeditae.

3. Et ex his aëris qualitatibus depen∣dent omnia, quae fugae vacui à multis adscripta sunt.

4. Uti & quae liquorum aequilibrium spectant.

5. Ex exhalationibus oriuntur Meteora.

6. Sulphureae & nitrosae dant origi∣nem meteoris ignitis, ut & terrae motui.

7. Meteoris autem aqueis & ventis vapores.

8. Iris in guttis aqueis è nube caden∣tibus formatur ex reflectione & refra∣ctione radiorum lucis.

9. Cometae inter meteora non sunt numerandi, nam in coelo ipso apparent & à nobis sunt remotiores, quàm aëris regio, in qua meteora locum habent.

Page  122 10. Illa enim aeris nos ambientis re∣gio vix supra milliaris unius altitudi∣nem à terra extenditur.