Caspari Bartholini Thom. F. Specimen philosophiæ naturalis præcipua physices capita exponens ... : accedit De fontium fluviorumque origine ex pluviis, dissertatio physica.
Bartholin, Caspar, 1655-1738.
CONCLUSIONES.

1. Corpora omnia in hoc universo triplicia sunt.

2. Lucida, quae lucem emittunt, ut Stellae fixae.

3. Diaphana, quae lucem transmit∣tunt, ut materia aetherea, quae fluida est, & quam coelum communiter vocamus.

4. Et opaca, quae lucem ab aliis ac∣ceptam reflectunt, ut terra & planetae.

Page  106 5. Ad coelestia corpora referri debent Cometae, qui in coelo ipso apparent, neutiquam autem vel in aëris vel sub∣lunari regione.

6. Non una de motu corporum coe∣lestium est Astronomorum sententia, at∣que hinc nata sunt diversa mundi sy∣stemata, inter quae Ptolemaicum reji∣citur.

7. Tychonicum supponit solem mo∣veri, quem inter planetas numerat & terram quiescere.

8. Copernicanum autem solem inter stellas fixas numerat & circa illum mo∣veri supponit terram cum reliquis pla∣netis, adeoque non solum illum motum, quem in Sole & stellis fixis videmur percipere, saltem esse apparentem, dum terra potius circa proprium axem con∣vertitur, sed & illum alterum motum, qui annuus est, terrae circumvolutioni deberi.

9. Quartum Systema, quod Longo∣montani est, annuum quidem motum Soli tribuit, sed diurnum à Terrae circa proprium axem conversione accersit.

10. Motus omnium corporum coe∣lestium fit ab occidente in orientem, praeter motum diurnum, qui in Syste∣mate Tychonico attribuitur non tan∣tum Soli, sed & toti coelo cum corpori∣bus Page  107 infixis, quique ab oriente in occi∣dentem fit, in cujus locum simplex ter∣rae conversio substituitur à Copernico.

11. Non vel terram vel Solem pro centro universi habemus.

12. Nec coelum dicimus esse expers generationis & corruptionis, cum in illo Maculas Solares gigni & evanescere vi∣deamus.

13. Quae aùtem in Luna videntur maculae, varias saltem ejus Planetae in∣aequalitates arguunt.