Aristotelis in varias dividerentur senten∣tias. Primo enim Scotistae nonnulli asseruerunt tres illas affectiones entis, Unum, Verum, Bo∣num, esse quid reale & positivum, ab ipso ente realiter diversum: negabant tamen has affectio∣nes contineri sub ente reali, tanquam quid infe∣rius sub superiori; dicebant enim has affectiones non esse entia, sed modos reales enti superaddi∣tos; atque ita putarunt se evitare vim argumenti quoad alteram partem minoris.
Secunda sententia suit Thomistarum nonnul∣lorum, qui asseruerunt hasce affectiones esse quid reale & positivum, ab ipso ente re diver∣sum: negarunt tamen aliquid absurdi ex eo se∣qui, quod affectiones entis ipsum ens essentia∣liter includant, i. quod affectiones entis sub en∣te contineantur; putarunt enim hoc non esse in∣commodum in rebus transcendentibus, quamvis sit incommodum in aliis rebus quae in inferiori∣bus Disciplinis tractantur.
Tertia sententia est ipsius S. Thomae, & eorum qui ejus sententiam sequuntur, Javelli scilicet, Soncinatis, & aliorum, praecipue vero eorum qui sunt è Societate Jesu, ut Fonsecae & Suarii; hi enim asserunt affectiones entis esse quidem quid reale realiter conveniens ipsi enti, non tamen esse quid realiter diversum ab ipso ente, & nihil reale superaddere enti, sed tantum negationem vel denominationem extrinsecam.
Quoniam & authoritas tantorum virorum, & solidissimae eorum rationes nos facile in eorum sententiam pertrahunt, ideo operam dabimus ut eorum sententiam perspicue proponamus. Pri∣mo ergo, asserunt illas affectiones, unum, verum, bonum, aliquid materiale & aliquid formale in∣cludere; materialiter enim significant ipsum ens, formaliter vero aliquid enti superadditum