causa rerum, ut evidens est; at Scientia Practica est ea Dei cognitio qua novit quo modo & quo ordine res futuras producere debeat, atque adeo non est nuda apprehensio rerum futurarum, sed simul etiam apprehensio modi & ordinis quo res fieri debeant, atque adeo pro objecto non habet rem futuram qua futura est, sed quatenus à Deo hoc vel illo modo, vel hoc & illo ordine produ∣cenda est, id est, produci debeat.
Sequitur jam altera pars hujus Disputationis qua acturi sumus de concordia Providentiae Dei cum Libertate Arbitrii. In qua parte, omissis aliis rebus contingentibus, tantum loquemur de a∣ctionibus liberis humanae voluntatis quae maxi∣me contingentes sunt: si enim ostendere valea∣mus quo modo Providentia Dei concordet cum libertate Arbitrii nostri, cujus actiones maxime contingentes sunt, evidens erit Providentiam Dei nullius futuri eventus contingentiam tolle∣re, vel, ut alii loquuntur, necessitatem iis impo∣nere. In hac ergo parte primo afferemus varias distinctiones Voluntatis Divinae, quae afferuntur à Scholasticis, quia illae distinctiones magnum usum habent in solvendis quibusdam difficulta∣tibus Providentiae Dei, praecipue de permissione Mali. Secundo, tractabimus ipsam principalem difficultatem, & utilissimas illas duas conclusio∣nes Fonsecae de Decretis Dei circa actiones liberas explicabim is & confirmabimus. Tertio, difficul∣tates aliquot occurrentes enodabimus, & tandem appendicis loco subjiciemus illam Quaestiuncu∣lam de Fato & Fortuna.
Quod ad primum attinet, distinguunt Scho∣lastici Voluntatem Dei, eam dividentes in inter∣nam, quae pro objecto habet ipsum Deum, & se∣cundum quam Deus suam Bonitatem ante omnia vult, & in ea penitus acquiescit; & exter∣nam,