Subsectio octava. Pro Cancro.
NOn contemnendum auxilium cancris non ulceratis venit ex la∣mina plumbea argento vivo oblita; nam & testatur Galenus plumbum ul∣ceribus malignis & inveteratis esse u∣tile remedium: quin & ejusmodi la∣minas plumbeas Hydrargyro oblitas malignis ulceribus, quae reliquorum remediorum vires eludunt, velut quod∣dam alexipharmacum esse, quo ipso∣rum cocoethia dometur & absumatur antiqua fide & doctrina testis est Cauli∣acensis Guido. Ambros. Paraeus. lib. 7. cap. 32.
Unguentum tale fieri potest.
℞. Ceruss. lotae. plumbi usti loti. an. ℥ss. Lithargyr. tutiae praep. an. ʒiij. Succ. Solan. Scabios. tapsi bar∣bat. an. ℥j. ol. ros. de ranis, cerae, an. q.s.
Vel folia urticae recent. contusa im∣ponantur; ut ex urtica succus expri∣matur, & cum pompholige mixtus ap∣plicetur. Vel,
℞. Ol. ros. ℥iij. Succi Solan. ℥ij. succ. urtic. ℥j. Sacch. Saturni, ℥ss. agi∣tentur in mortario plumbeo pistillo ligneo donec nigrescant, F. unguen∣tum· probatissimum sibi hoc semper fuisse. Fr. Arceus scribit.
℞. Ol. rosac. omphac. an. lb ss. saevi hircin. vitulin. ung. rofat. populeon. an. ℥ijss. Succ. Solan. plantag. ace∣tos. an. ℥jss. vin. granat. ℥ijss. bulli∣ant omnia lento igne ad consumptio∣nem Succorum & vini. postea colen∣tur. add. Ceruss. ℥ijss. Lithargyr. ℥v. plumbi usti. antimon. an. ʒx. tutiae Alexandr. ℥jss. Camphorae S.A. tri∣turatae. ʒj. cerae alb. q.s. fiat unguen∣tum molle, videlicet liquefactâ cerâ cum oleis, & in colatura ponantur reli∣qua mineralia ducendo corpus ipsum unguenti per horas duas cum pistillo in mortario plumbeo· atque hoc op∣timum omnium in hoc genere medi∣camentorum est. Daniel Sennertus. Pract. lib. 4. Part. 3. Sect. 1. cap. 7.
Ego habui à quodam Monacho Medicamentum mira faciens ad Can∣crum, ex duobus tantum constans medicamentis; quorum alterum est arsenicum crystallinum sublimatum, cujus Natura haec est, ut applicitum parti, si ipsum linteolo applicetis, ita cuti adhaeret, ut amplius auferri non possit, nisi simul etiam carnem à me∣dicamento victam suppositam auferas. Alterum ingrediens est radix dracun∣culi siccata & in pulverem redacta, & cum arsenico mixta: & hoc pro maxi∣mo secreto vobis patefacio, atque ex∣perientia à me pluries comprobato. Gabriel Fallopius. cap. 5. lib. De Tu∣mor,
Hoc habeo in usu ad Cancros, & ad omnes carnes· superfluas.
℞. Arsenic. crystallini & citrini, an. ʒss. aristol. aerugin. aeris, an. ʒiij. opii