Subsectio secunda. Pro Cancro Mammae.
FOnticuli in utroque crure excitati erunt maximi usus· pro purgati∣one infusum hellebori nigri & agar. troch. cum Syr. de polipod. etiam at∣que etiam laudo. & quoniam humor hic atrabilarius continuo indiget irri∣tamento, ego maximè hortor nostram patientem ut familiariter aliquo phar∣maco dejectorio utatur. In hunc fi∣nem pulvis hellebori nigri praeparati & succo ros. ter aspersi ac in umbra exsiccati ex ovo sorbili ad ℈j. datus, & vinum Sena medicatum in prima mensa aliquot intervallis bibitum, mi∣hi summopere arrident. Quod attinet medicamenta topica, ego omnibus anteporo medicamentum Galeni ex succo Solani & plumbo usto simul in mortario plumbeo agitatis, paratum, quod eo praestantius erit, si addatur oleum rosatum completum, succus virgae aureae aut etiam tabaci, omni∣bus pariter in mortario dicto confu∣sis.
Quae secreta qualita•••• hic agunt sunt interna vel externa, interna u••i lac in quo cancri fluviatiles sunt inco∣cti. Externa sunt, primum pulvis Bufonis cum fermento in olla vitreata ex furno siccati. Secundo folia Lilij contrita & apposita. Tertio Linimen∣tum ex pulvere cancrorum fluviatili∣um ac tutia praeparatum cum pingue∣dine gallinae exceptis. Quarto aqua stillaticia stercoris bubuli mense majo collecti. Iul. Caesar Claudinus. Re∣spons. Medicinal. 35.