compererim. Ad hunc juve∣nem cum ingressus essem, hanc gra∣vem palpitationem animadverti ortum habere ex sanguine intus remanente, vel ibidem concreto. Venam sinistri brachii statim tundere feci, & ilicò à detractione sanguinis, inscio Chirur∣go, melis••am viridem & borraginem accepi, contrivi herbas ne ab astantibus cognoscerentur, easque supra tegulam mundam ignitam posui aqua rosacea & aceti momento irroratas, quas cum cordis regioni admovissem, miraculi seu incantamenti modo ilicò cessavit cordis palpitatio omnibus admiranti∣bus. Hoc autem arcano, nulli nisi vero Pythagorico revelando aliquando uti videram praeceptorem meum Eli∣d••um Paduanum in nosocomio Bononiae. Verum is solo Melyssophyllo utebatur, nos borraginem adjecimus. Petrus Forrestus. obs. 1. lib. 17. De cordis & Mammillarum affectibus.
Juvenis quidam multo sanguine a∣bundans cum subitò in cordis palpi∣tationem incidisset; statim venam se∣cari jussi. in mentem enim venit illud Galeni dictum. lib. 5. de locis affectis cap. 2. quod palpitatio cordis, pluri∣bus integra valetudine degentibus, tum adolescentibus, tum adultis, subitò sine alio accidente manifesto evenire visa est, atque omnes eos sanguinis de∣tractio juvit. leniente deinde medica∣mento corpus purgavi. Postremò theriacam dedi ad ℈ijss. superbibendo parum aquae melissae. Exterius etiam hoc Epithema cordi apposui.
℞. Aq. meliss. & borrag. an. lb ss. aq. ros. ℥ij. maceris, Caryophyll. Ci••na∣mom. lign. aloes, cortic. citri an. ʒss. Sem. ocymi. ℈j. croci. gr. v. vini o∣doriferi. ℥iij. ambr. mosch. an. gr. iij.F. Epithema cordiale quibus remediis, vel his similibus, non solum hic juve∣nis, sed alii multi convaluere. Petrus Forestus. obs. 2. lib. 17.