Subsectio secunda. Pro Calvitie post tineam rema∣nente, ad virum excellentem.
CAlvities haec non ex senio, sed ex∣ulceribus capitis manantibus or∣tum duxit; vera cute hinc inde exesa, & per dropacum applicationes & de∣tractiones absumpta, in cujus locum cicatricosa & callosa cutis nata est. Cum autem in cicatrice pili vix un∣quam nasci possint, & jam diu perse∣verarit malum, difficile erit arte, illic denuo pilos educere. Tamen cum cu∣tis capitis spissa & capillosa sit, in qua semina adhuc fortè pilorum latere subtus possunt, praecipuis expertisque remediis id tentandum esse, ut pili crescant, censerem· omissis multis aliis hoc modo procederem.
Caput manè foveat dominus cum spongia intincta in vino albo, in quo decoctum sit abrotanum cum Cha∣maem. & S••lviae floribus; ut sic pori sensim aperiantur, quod & alioquin capiti, tantum abest ut obsit, ut poti∣us prosit. Hoc pacto alternis diebus per mensis spatium & ultra caput fo∣veat; fricando & pectinando post fo∣tum. Deinde inungat caput noctu, s••quenti unguento.
℞. Ol. Myrtin. amygd. d. an. ℥j. cortic. rad. Cannar. ustar. verarum. Capill. ven. veri usti & polytrichi. an. ℥ij. cap. murium ustor. apum com∣bustarum, & Cantharid. rubrar. ma∣culis nigris. an. ʒj. ladan. ʒij. Mell. ℥j. cum cera F. Linimentum. Hoc Lini∣mento nihil est efficacius, quod si non juverit, nihil juvare poterit· utetur illo alternis noctibus, & quando spissè adhaeret; abluere poterit lixivio, in quo abrotanum decoctum fuerit. Ubi mensis spatio usus fuerit, postea hoc decoctum parari curet.
℞· Cap. ven. polytrich. cortic. rad. cannar. fol. Myrti. fol. Sen. fl. Cha∣maem· ros. rubr. fol. Lapathi acuti. an. Mj. lign. guajac. lb ss. abrotan. Mij.F. decoctio. qua singulis noctibus caput lavet cubitum iturus, continuando