Subsectio sexta. Pro Colico Dolore.
NUllum praestantius aut divinius remedium pro eo propulsando invenimus quam lupi intestinum: in pollinem enim redactum & vino ge∣neroso exceptum ac calidè epotum, brevi opus suum confecit, & ipse aeger sanns evasit. Amatus Lusitanus. cent. 3. curat. 12.
Plurima sunt quae pro praeservatio∣ne & curatione doloris colici, ab oc∣culta proprietate operantia, à medicis praescribuntur auxilia. Lupinum ster∣cus summè laudat Galenus & apposito exemplo confirmat. lib. 10. De simpl. med. facult. titul. Stercus Lupinum. Sic pudendum tauri specifica virtute mirificè juvat. Plurimos notavi mi∣setrimè hoc tormento concussos, qui solum hoc auxilio sanitati sunt resti∣tuti. Alii ab eo hujus vi sunt prae∣servati: utere eo in pulverem redacto ℈j. quantitate in malvatico dissoluto. Zacutus Lusitanus. observ. 26. lib. 2. prax. admirand.
Propinetur cum vino vel liquore convenienti, stercus lupinum in sub∣tilissimum