Subsectio secunda. Pro Aphthis.
FIlius meus quatuor annos natu••, passus est fluxionem acerrimam in linguam & fauces, ut ••nfinitis ulceri∣bus scaterent, iisque albicantibus, & admodum dolorificis, cum magna in∣flammatione. non poterat cibum, aut jusculum capere, nec lac sugere; die∣bus ac noctibus ejulabat insomnis, ma∣cilentus, ac ferè consumptus. Ex re∣mediis non profuit mel rosaceum cum Sp. Vitrioli, quod alias mirificè con∣duxerat; aderat alvi fluxus copiosus, quo bilem porraceam ejiciebat, vesica∣torium valdè profuit; sed dolores & clamores perseverabant, & continuò aeger per os humorem serosum & a∣crem emittebat, dolore & inflamma∣tione magis ac magis attrahente, tan∣dem exhibui Laudan. gr. j. cum juscu∣lo, eoque dolor sopitus est, somnus levissimus consiliatus, qui postmodum perseveravit moderatus & suis horis adveniens. Hinc coepit convalescere, & fluxio illa humoris per os emanan∣tis omninò cohibita est: Sequenti tamen die purgans medicamentum exhibitum est, quod multum etiam profuit. Lazarus Riverius. Obs. 43. Cent. 2.
Quaedam mulier laborabat Aphthis contumacissimis, quae neque venae se∣ctionibus, neque purgationibus mul∣tis, neque julepis refrigerantibus, ne∣que illitu ex spiritu Sulphuris curari potuerant; noctes insomnes traduce∣bat, & vix cibum devorare poterat, quia omnes oris partes hujusmodi ul∣cusculis scatebant: sumpsit noctu Lau∣dani gr. iij. ídque remedium continu∣avit per triduum, & sic fluxio acris in oris partes defluens cohibita est, ac consequenter oris ulcera paucis diebus percurata sunt. Lazarus Riverius. obs. 35. cent. 3.
Colluatur os faepe decocto Satureiae in vino, vel etiam decocto Veronicae, quod praestans est, praesertim si adji∣ciatur aliquid mellis rosati. In Aph∣this contumacibus hisce decoctis adde aliquid spiritus Vitrioli, & non resi∣stent. In Aphthis ex Lue venerea omnem absolvunt nodum aquae virides infra sectione de ozaena describendae, im∣primis si loco aq. simplicis, assumatur aqua persicariae, Ioannes Hartmannus. prax. Chimiatr. pag. 123.
Lingua infantium, & oris partes, quae pustulis sunt conspersae, eluantur & confricentur bis terve post suctio∣nem lacte bubalino, vel caprino, in quo auriculae judae vel fungi sambuci∣ni sunt incocti; cum ipsis itaque fun∣gis & lacte, aut foliis salviae virenti∣bus in eodem lacte madefactis pustu∣lae confricentur & abstergantur: qui∣bus abstersis partes oris pustulosae in∣ungantur, aut melle rosaceo, aut dia∣moro, aut rob. ribium, omnium au∣tem certissimum & praestantissi∣mum remedium ad Aphthas, cujus∣cunque coloris, tam in infantibus, quam adultis est, eas prius diligenter ablutas & abstersas oblinire sequenti remedio.
℞. mellis Rosac. ℥ss. ol. vitriol.