virid. agrim. veronic. Salv. beton. majoran. chamaepit. chamaedr. an. Mj. borrag. bugl. scabios. an. Mss. sem. anis. Cartham. an. ʒiiij. bacc. juni∣peri ʒj. bacc. Lauri ʒjss. liqui∣ritiae ras. ʒiij. macerentur omnia in aq. pluviali optima, herbis radicibusque concisis, & seminibus mediocriter contusis ut artis est per 24 horas. Deinde F. omnium deco∣ctio in aq. lb xv. & in Bal. M. coq. ad lb viij.
De hoc decocto sumebat bis in die manè, & hora quarta pomeridiana, sudabat egregiè, & quotidiè alvum bis aut ad minus semel deponebat. Pro potu ordinario fiebat hoc deco∣ctum secundum.
℞. Aq. purae lb xxx. projiciantur supra residuum decoctionis supra∣scriptae fortiter expressae, addendo lig∣ni sanct. cum cortice ℥j. Sarsapar. ℥jss. Coq. rursus in B.M. ad lb xv. pro po∣tu ordinario. In fine curationis pro Alopecia, ut hoc lavacro capitis utere∣tur mandavi, (caput radere nolebat, quod tamen praestitisset.)
℞. Fol. Marrhub. abrotan. verben. an. Miij. centaur. herb. capill. an. Mj. lupinorum fabarum an. ℥ij. fl. rosmar. Mj. decoq. in aq. communi pro lb iij. addendo ℥vj. decoctionis secundae Ex Sarsa. Deindè cum cineribus testa∣rum nucum, amygdal. amar. cineribus pilorum hominis sani, Cinerib. abro∣tan. usti, & pilorum caprae an. ℥j. fiat lixivium ut artis est, quo lavetur ca∣put.
Deindè hoc linimento loca depilata inungat.
℞. Cineris testar. nucum, amyg∣dal. amar. ciner. abrotan. ust. Pili cre∣mati hominis. an. ʒj. nucum cumbu∣starum cum testis ℈ijss. cineris apum ℈ij. ol. laurin. ℥jss. unguenti martiati axung. porcin. ursi. an. ℥j. ol. nucum ℥ss. ol. juniper. terebinth. an. ʒij. myrrh. ʒj. Euphorb. ʒjss. mellis ℥jss. optimè incorporentur ut fiat unguen∣tum.
Post aliquot dies, imperavi ut huic un∣guento adderetur aliquid Emplastri de ranis, in quo intrat argentum vivum· tetrum odorem lixivium habebat ob crines combustos, qui facilè corrigitur adjecta alipta, vel Gallia Moschata.
Alium quendam unà cum uxore A∣lopecia ex lue gallica affectum, post decoctum guaiaci solo adipe ursi capi∣te inuncto curavimus. Petrus Forre∣stus, obs. 4. lib. 8. de externis capitis vitiis.