Sectio vicesima secunda. Pro Visionis debilitate.
℞. MAcis ℥j. euphras. ℥iiij.MF. pulvis subtilis de quo co∣chlear medium semper ante cibum diglutiatur· vidi homines & decrepi∣••os fe••è ad caecitatem perductos, hoc pulvere integrae visioni restitutos. I••em odor majoranae frequens mag∣num est secretum Bartholom Montag∣nana. consil. 58.
In cibo duobus mensibus utatur isto pulvere.
℞. Betonic. origan. chamedr. ru∣tae, saxifrag. levistic. puleg. euphras. an. M.j. anisi. foenic. cinam. siler. mont. an. ℥j. calam. arom. galang. an. ℥ss. sacch. lb ss.M.F. pulvis. Io. Crato. consil. 37. lib. 6.
Collyrium quoddam mihi proba∣tum hic describam, cujus quidem usu frequenti, non solùm oculorum partes omnes mirificè roborantur, verùm etiam spiritus visorii limpidi redduntur· quod collyrium Hollerius Medicus Parisiensis Celeberrimus à vetustis quibusdam Medicinae auto∣ribus accepit. hoc enim scribunt vi∣sum caeco novem annorum restitu∣isse, est autem hujusmodi.
℞. Succ. apii. foenic. verben. cha∣maedr. pimpinell. caryophyllat. salv. chelidon. rutae centinod. morsus gal∣lin. caryophyll. farinae volatilis an. ℥j. piper. crassiusculè triti, nuc. mosch. lign. aloes. an. ʒiij. omnia immergantur in urina pueri incor∣rupti, & sexta parte vini malvatici. bulliant brevi tempore, tum expri∣me & percola, & repone vase vitreo bene obturato· hora somni singulas guttas singulis oculis instilla. Dum vindemiarum tempore mustum effer∣vescit, flores euphrasiae injiciantur, vinumque repurgatum asservetur; quod in mensa epotum singulari est remedio. Io. Zecchius consult. 95.
Euphrasiae pulvis sorbili ovo in∣spergitur,