Sectio decima octava. Pro Tumore suppurato reso∣lutione curato.
FIlia mea octo annos nata tumo∣rem phlegmonosum & oedema∣tosum satis exiguum passa est in par∣te externa mandibulae inferioris dex∣trae, quae ad suppurationem venit. Ego metuens ne à cicatrice facies foe daretur, antequam ad abscessus aper∣tionem venirem, resolutionem prius tentare decrevi, Guidonis authoritati innixus, qui dicit aliquando aposte∣mata suppurata resolutione finiri: quod etiam solemni Paraei experi∣mento confirmatur, qui se apostema suppuratum mercurio crudo cum em∣plastro diapalma subacto, per viam resolutionis curasse testatur. Ad cu∣jus imitationem dicti mercurii ʒj. cum emplastr. diapalm. ℥j. admiscui, & tumori suppurato admovi; qui in∣tra quatuor dies oninino resolutus est. Ad materiam suppuratam resoluti∣one discutiendam, sequentes conditi∣ones necessariae sunt. Primo ut mate∣ria sit quantitate exigua. Secundo ut sit tenuis & serosa. Tertio ut cutem & corporis superficiem occupet, non au∣tem partes profundas. Quarto ut sit in corpore robusto, juvenili, & molles carnes habente. Quinto ut sit tempus aestivum. Dionysius Pomaret. obs. 1.
Eadem filia mea passa est tumo∣rem oedematosum crudum & mini∣mè suppuratum supra regionem lum∣borum, magnitudinis volae manus, qui eodem remedio intra paucos dies discussus est. Idem. obs. 2.