Sectio vicesima. Pro Stomachi ardore.
CUratio hujus mali duobus perfi∣citur: Primum est, ut ardor ille sedetur; alterum, ut causa tol∣latur, ne idem malum revertatur. Prius perficitur iis quae fervorem hu∣morum temperant, & ebullitionem tollunt· unde datur conserva rosar. fructus acidi, & eorum succus, ut malum citrium, granatum, berberis, vinum absynthites, panis medulla, aceto, & aliis succis acidis imbuta. Vel,
℞. Conserv. ros. vitriol. ℥ss. cy∣don. condit. ʒii. rob. ribes ℥ss. spec. diatrion, santal. diarrhod. abbat. an. ʒss. syr. cydon. q.s.F. Electuar.
Imprimis verò utilia sunt, quae istam ebullitionem tollunt, humorem quasi imbibendo & praecipitando, vel ut facilius deferveat, faciendo, aut ejus qualitatem tollendo· in quem finem praecipuè commendatur creta alba, quam vulgus etiam inter 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 numerat, nux mosch. bolus arm. oculi cancri, C. cervi, lapides carpionum, grana thuris. Hinc se∣quentia commendantur,
℞. Nuc. mosch. ʒj. cretae ʒij. sacch. ʒiij.F. pulvis. dosis ʒss. vel ʒj.
℞. Nuc. mosch. macis, rosar. an. ℥ss. sacch. alb. ℥j. cretae ʒij.F. Pulvis. Vel,
℞. Nuc. mosch. ʒss. croci gr. ij. C. cervi usti ℈ij. cret. ʒss. sacch. in