Sectio decima De Secundina derelicta.
POst Partum non rarò subsistunt Secundinae, quae nisi quam pri∣mùm expellantur. puerperae certis∣simam minantur ruinam. Retinen∣tur verò ob nimiam tunicarum den∣sitatem & crassitiem, propter quam uteri parietibus firmius adhaerent, ob earundem rursus intumescentiam, vi∣rium ex partu laborioso exolutio∣nem, & oris uteri occlusionem. Causae externae sunt aeris frigiditas, odoramenta, terror aut timor subi∣tò adveniens, & imperitae obstetricis error, umbilicalem chordam praeci∣dentis antequam secundina ex utero egressa fuerit.
Subsectio prima. Pro Secundinis retentis.
MUlieri cuidam post partum, diutius in utero non sine periculo vitae secundina relinque∣batur. Meo monitu oleo ligni juni∣perini gutt. xxx. sumpsit. Post qua∣rum sumptionem mox secundinae prodiere salubriter. Martinus Rulan∣dus. curat. 74. cent. 8.
Aliam quandam mulierem morti ferè aegrotantem ob secundinam à partu diu retentam, ilicò liberavi, secundinam solvi, & expuli, impo∣nendo super umbilicum de oleo hera∣clio ʒij. Martinus Rulandus. cur. 20. cent. 8.
Alteri mul••eri in simili casu con∣stitutae ex oleo nostro purgatorio tredecim guttas umbilico impono, mox olei succini gutt. octodecim, cum vini cochleari propino· quibus peractis statim secundina est projecta, & mulier sanata. Idem. curat. 95. cent. 3.
℞. Boracis ʒj. capiat cum ℥iij. vini albi, aut detur tantundem troch. de myrrha. Petrus Forestus. schol. observ. 80. lib. 28. De Morbis Muli∣erum.