Subsectio secunda. Pro Rachitide.
PRo rachitide optimum est medi∣camentum & potens specificum ens veneris, quod sic fit.
℞. Vitrioli Gedanensis optimi (si Hungaricum vel Goslariense haberi ne∣quit) q.v. calcinetur ad obscuram ru∣bedinem, tum frequenti affusione a∣quae calidae, ablatis ita salinis particu∣lis, exactè dulcescat, siccetur quam optimè, & in tenuissimum pulverem reductum cum aequa portione purio∣ris salis armoniaci subtiliter pulveri∣sati exquisitè misceatur: mistura po∣natur in vitream retortam tertiam partem ea plenam, sublimetur in B. arenae, dando ignem per gradus ut artis est, per decem▪ vel duodecim ho∣ras, sub finem ita augendo, ut fun∣dus retortae (si fieri possit) planè ex∣candescat· sublimatum exemptum, nisi fuerit satis flavum, sed aliquo∣modo pallidum, capiti mortuo com∣missum & cum eo probè commixtum, denuo sublimetur, luteo demum de∣bitoque colore imbutum, rursus semel sed per se exaltetur· dosis est à duo∣bus vel tribus granis ad decem vel duodecim (aliquando in robustioribus ad viginti vel triginta) in aqua destil∣lata vel tenui cerevisia· quovis tem∣pore, dummodo vacuus sit ventricu∣lus exhiberi poterit; ego tamen ut plu∣rimum hora decubitus propino· ope∣ratur (quando sensibilis est operatio) per sudorem, & aliquomodo per u∣rinam· plus quam centum pueruli rachitide laborantes, de quorum maxima parte conclamatum fuit, hoc solo exaltato colcothare curati sunt. In febribus etiam aliisque morbis ad conciliandum somnum utiliter exhi∣betur: in dolore etiam capitis, suppres∣sione mensium, lumbricis, & ad ap∣petitum excitandum miras. exerit vires. D. Robertus Boyle. tractatu De