Subsectio octava. Pro Paralysi.
REmedium singulare atque in∣signe exercendum in hoc lan∣guente curabamus, quod erat, opti∣mè purgato corpore, admovere pun∣gentes urticas, seu corpus lacerare urticis, maximè totum corpus; quod non est nostrum inventum, sed à Celso proponitur. lib. 3. cap. 27. & testor Deum me hoc genere remedii pluribus esse usum, & semper maxi∣ma cum foelicitate, & nunquam vo∣tis sum deceptus. Epiphanius Ferdi∣nandus. histor. 47.
Vulgare hoc est quod multis pro∣fuit.
℞. Aq. vitae simpl. in ea macera aliquandiu flores calendulae, macim, castoreum, cum momento croci· ejus exhibent cochl. j. eodem liquore re∣soluta membra perfricare juvat· ac∣cipiunt alii fol. salviae aliquot M. in∣coq. diligenter vino, donec dimidium ejus, aut ex tribus partibus duae ab∣sumptae sint· hujus colati vini exhi∣bent manè ℥j. aut ℥ij. dissoluto in eo castor ℈j. aut ℈ij. spina dorsi ad partem affectam, cum frictione in∣caluerit, inungatur manè oleo costino benè praeparato, cui adderem ali∣quantulum ol. stillat. nuc. mosch. & caryophyll. conveniet etiam oleum la∣terinum, petroleum, & oleum tere∣binthinae & juniperinum. Reinerus Solenander. consil. 20. sect. 2.
Fiat frequens inunctio partium af∣fectarum cum oleo vulpino facto per decoctionem vulpis in aqua colligen∣do ipsum cum supernatat· & hoc est singulare remedium. Bartholomae∣us Montagnana. consil. 244.
Comes quidam post natationem ab aqua exiens, in pedibus & manibus sine sensu & motu remansit· vocatus ego, pro tanto malo, post plurima in∣cassum adhibita praesidia, unguen∣tum paro praestantissimum, cujus effi∣cacia plures resolutione universali & particulari vexatos ad sanitatem (Deo duce) perduxi· hoc applicito per mensem à paralysi liber, perfectam consecutus est sanitatem· hujus reme∣dii descriptionem sic accipe.
℞. Salv. major. laur. beton. ro∣rismar. origan. calamenth. serpill. an. Mss. rad. acor. veri, ireos rec. an. ℥jss. bacc. lauri, pyrethr. cubeb. nuc. mosch. trion. piper. an. ʒss. carnis scillae ℥j. rad. cucum. agrest. ʒij. cha∣maepit. chamaedr. an p.j. sulph. vivi pulver. ℥ss. ol. castor lb ss. ol. lauri, rutac. an. ℥ij. aq. vitae lb ss. aq. fl. arant. ℥iij. vini potentiss. lb ij. coq. omnia ad vini consumptionem cola••. adde sagapen. opopon. bdell. an. ʒij.