Page 770
Sectio tricesima quarta. De Polypo narium.
POlypus est carnosa in naribus ex∣crescentia, ex radicibus quibus∣dam tenuibus pendens, & nunc è naribus propendens, nunc etiam in palatum descendens· oritur ab hu∣moribus crassis & viscidis, pituita im∣primis sanguini permista è cerebro in nares defluente· signa sunt manifesta, caro enim excrescens polypi piscis carni similis est. h.e. tumescens, laxa, rara, mollis, colore varia, nunc enim alba, nunc rubea, nunc cineritia, nunc livida conspicitur· molestissi∣mum est malum, narem enim ob∣struit, respirationem intercipit, lo∣quelamque obscurat & impedit.
Subsectio unica. Pro Polypo narium.
PRaemissis venaesectione & purga∣tione, jussi ut guaiaci de cocto ute∣retur cum tenui victu; nam multis guaiaci usus profuit· deinde partem attingat fortiter astringentibus & pa∣rum causticis; qualis est aqua se∣quens utilissima in principio adhibi∣ta, Authore Rondeletio.
℞. Uvar. immaturar. lb iij. cor∣tic. malor. granat. balaust. sumach. an. lb ij. macerentur omnia in aceto & destillentur; deinde adde alumin. lb j. vitriol. ℥iij. destillentur iterum omnia si••ul· & aqua illa tangatur pars affecta· quidam utuntur aqua separationis auri· vel si nimium ve∣hemens sit, utere medicamento ex punicis malis confecto, quod sic se habet· accipiantur tria mala granata, ex tribus generibus eorum, acidis sci∣licet, dulcibus & austeris, eaque ma∣tura, ac recentia terantur simul in mortario. Deinde succus exprima∣tur, & coquatur in linimenti for∣mam· specillum ex lana vel linteo confectum eo succo imbuatur, & fre∣quenter in narem demittatur· hoc re∣medium siccat & astringit sine mor∣su, & excrementitium humorem ab∣sumit. Puer quidam quinque anno∣rum in nare altera polypum habebat. Carpus ille insignis Chirurgus hoc Medicamento Galeni ex punicis usus est, & puero rhei el. pulv. ℈j. exhi∣buit: deinde usus est unguento suo ad polypum valente.
℞. Cerae alb. ℥iij. ol. ros. ℥ij. bu∣tyr. antiq. ℥vj. simul liquefiant ad ignem, deinde extrahas, & pone in aqua & benè laventur duabus vici∣bus: cui addantur ova numero 2. cum ℥ss. sublimati M. nimis forte est, fortasse ʒss. imposuit· praeterea tan∣gebat aqua vel spiritu vitrioli, & cu∣ratus est. Petrus Forestus. obs. 8. lib. 13. De nasi affectibus.
Unguentum sequens cum petia linteoli naribus intrudat, illic ubi in∣ter polypum & nares adhuc patet adi∣tus, repetatque bis in die.
℞. Unguenti aegyptiac. ℥ss. cor∣tic. granat. gallar. an. ʒss. ol. vitriol. ℈j.M. deinde irroret nares sequenti liquore, capite adeo resupinato, ut na∣res subire posset.