Page 709
Subsectio septima. Pro Peste.
AUdi vero quae de venaesectione in hoc casu ex Victorio Faventino celeberrimo practico memoriae causa aliquando annotavi· in febre (in∣quit) pestilentiali, si non apparuerint signa sanguinis abundantis, cave à phlebotomia sicut à diabolo; si verò ea apparuerint, cum robore virium & aetate commoda, si tu non phlebo∣tomabis, sanguis justus erit super te & filios tuos. Io. Wolfgangus. epist. 10. ad obs 33. lib. 7. obs. Gregor. Hor∣stii.
Genuinum Alexipharmacum pestis apud Deum solum repositum cum Cratone credo, & cum Heurnio inge∣nuè fateor, quod in peste nihil pesti∣lentius multis remediis. Gregor. Hor∣stius. practic. lib. 7.
Ad praeservationem sumatur sin∣gulis matutinis ad minimum cochl. j. sequentis antidoti.
℞. Nuc. jugland. excortic. nume∣ro x. ficuum numero x. fol. rutae, M.ij. bacc. junip. Mss. concisis & contusis affunde aceti vini opt. q.s. ad eminen∣tiam duorum aut trium digitorum· stent per viginti quatuor horas· quibus verò amara non sapiunt, vel etiam qui colicis doloribus & suffoca∣tione matricis conflictantur, item praegnantes & pueri, hi omnes ex ro∣tulis his meis contra pestem mane duas, interdiu aliquando unam de∣glutiant.
℞. Cortic. citr. ℈ij. Ossis de corde C. margarit. praep. an. ℈ss. saphyr. praep. gr. iij. ol. macis gt. jj. ol. cinnam. gt. v. spec. liberant. ℥ss. diarrhod. abb. ʒij. sacch. clarific. lb j. aq. scord. card. ben. an. ℥ij. aq. cinnam. ℥ss. coq. sacch. ad aq. consumptionem & F. rotulae, s.a.
Si de infectione cuidam constat, il∣le mox de antidoto mea, quae sequi∣tur, accipiat ʒjss. in aceti vini cochl. vj. quod si vero infra viginti annos constitutus sit, sumat ʒj. in cochl. iiij. annos autem natus decem, ʒss. in cochl. iij. quem aciditas aceti offen∣dit, misceat acetum cum aq. card. ben. sudoremque provocet pro virium tolerantia, ad minimum usque ad u∣nam horam, ad summum verò ad tres; sudoremque faciei semper abstergat, lectumque mutet· viresque syr. ace∣tos citri, & post semihoram jusculo jucundo restauret.
℞. Pulv. scord. sem▪ rutae gentian. an. ℈iiij. theriac. mithridat. an. ℥jss. conserv. ros. ℥j. cum syr. acetos. citri q.s.F. electuar. dosis ut supra· qui∣vis antidotum hoc ad duas vices in promptu habeat, ut si prima vice il∣lud vomitu rejecerit, aliam dosim substituere queat· praeterea duabus horis post cibum, aut septem horis post invasionem pestilentiae antido∣dum meam, aut theriacam secunda vice reassumat infectus, denuo sudet, viresque ut antea reficiat· tandem ad reliquiarum pestilentium omni∣modam discussionem altero vel tertio die, singulis sex horis, sumat duas aut tres ex rotulis nostris contra pestem