Sectio decima quarta. De Pectoris vulnere admirando.
VIrquidam melancholia, tentati∣onibus{que} variis diu vexatus, tan∣dem proprio gladio se confodit, infra quartam costam in thoracē adacto, & sub nona costa intergo exeunte· quod vulnus tamen intra menses duos sa∣natum est. Verùm accidit, ut post menses aliquot, iterum de absurdis cogitationibus conquereretur, & po∣stea malè haberet, primò aquam, & quicquid cibi assumpsisset, post viri∣dia, tandem nigra quater, eaque mag∣na copia rejiciens vomit••, cum sudo∣ribus frigidis & leipothymia, ac de∣inde post ultimum vomitum expira∣ret· corpus apertum est, deprehen∣sumque vulnus per pulmones & dia∣phragma penetrasse; pulmonis ferè nihil repertum est in sinistro latere confosso. Ventriculus totus ascende∣rat in sinistrum thoracis latus, & cor cum capsula de sede sua depulerat in dextrum latus, ubi & vivus ille jube∣bebat observari cordis pulsum. Dani∣el Sennertus. obs. 33. cent. 2. Obs. Chirurg. Hildani.