Subsectio unica. Pro Ozaena.
QUod si asini lotium naribus tra∣here placebit, minimè damno; quod arcanam vim contra narium foetorem habere sit à plerisque existi∣matum. Hier. Mercurialis. tomo 1. consult. 69.
In ulceribus narium post sufficien∣tem detersionem, nihil efficacius inve∣ni suffumigio, quod partes illas pro∣fundas attingit & siccat· parandum autem ex potentissimè resiccantibus hoc modo.
℞. Ladan. puri hypocist. mastich. myrrh. an. ʒiij. styrac. rubr. & cala∣mit. cortic. thuris sandarach. auripig∣menti, an. ʒij. excipiantur omnia terebinth. & fiant trochisci, quibus suffiatur aeger serò & manè in cubicu∣lo· optimum est etiam parare cande∣las ex cera rubra, nam fuligo talis candelae plurimùm juvat exsiccatio∣nes; maximè si contineatur in cubi∣culo bene clauso & angusto· quod autem fuligo recipiatur, experimur, cum diutius in studio moram trahi∣mus noctu, nam postea sputum & excrementa narium fuligine illa de∣nigrata redduntur· hac ratione nos ulcus curavimus, quod neque ab Ita∣lis neque à Gallis Medicis curari po∣tuerat. Guil. Rondeletius. practic. lib. 1. cap. 65.
Praestans est aqua viridis mihi usi∣tata, quae non tantum in Ozaenis, sed in omnibus ulceribus foetidis Nari∣um, Palati, Uvulae, Gingivarum, & Linguae mirificè valet. Estque ta∣lis.
℞. Mell. rosat. ℥ij. sulph. vivi, alum. crudi, aerug. aeris, an. ℥j. albi graeci, comar. sabinae, an. ʒss. sam∣buci ʒj. fol. hyperici, rorismar. rutae, plantag. salv. puleg. an. M.ss. haec coq. in vini & aq. lb ij. ad consum∣ptionem unius digiti transversi (in Aphthis puerorum temperetur aqua tabacci & solani, an. secus acrior