Sectio tertia. De Nephritide.
VIde supra, lib. 3. sect. 3. De Calculo.
Subsectio prima. Pro Nephritide.
FRequenter bibat cyathum aquae decoctionis rubiae tinctor. rec. calidae, cum ℥ss. penidii duabus ho∣ris ante coenam· quibus ex tali potu contingit nausea, dare soleo ad com∣edendum radicem praedictae herbae rec. longitudine digiti medii· & sanè in oppilationibus renum medicinam huic parem vix invenies; sed nisi cum magna difficultate meliorem. Bartholomaeus Montagnana. con∣sil▪ 4.
Ad exterendum & excernendum lapidem exhibuimus syr. de althaea Fernel. ad ℥jss. cum aqua fabar. deni∣que curavi ut singulo manè ℥ss. te∣rebinth. lotae cum aq. raphani assu∣meret. Est enim optimum medica∣mentum; quia omnia viscera deter∣get, & ipsum lapidem egregiè dis∣solvit & pellit. Rodericus à Fonseca. tomo 1. consult. 14.
Doloribus maximè insaevientibus, theriaca cum speciebus elect. Iustini data, miri est usus. Exterius autem nil praestantius fotu ex parietariae succo, aqua ardenti, & oleo scorpio∣num· embrocha etiam ex oleo scorp. amygd. amar. & aneth. maximè pro∣sicua esse solet. Iul. Caesar Claudinus. cons. 7.
Quidam Monachus articulari morbo & Nephritide corripi solebat, qui cum nullo remediorum genere ex multis ••entatis bene valeret, tandem meis monitis, assiduo terebinthinae esu, intra 6. menses liber à dictis mor∣bis fuit: erat autem terebinthina nu∣cis magnitudine, quam singulis die∣bus jejuno stomacho saccharo admi∣stam deglutiebat. Amatus Lusitanus. cent. 1. curat. 63.
Foris emollit axungia cuniculi cum succo malvae cocta. Ad vacu∣andam autem materiam usu terebin∣thin.