Page 417
MEDICINAE PRACTICAE. Liber Octavus. De Affectibus à Litera, H. incipientibus. (Book 8)
Sectio prima. De Haemoptoe.
SPutum sanguinis (graecè 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ab 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 San∣guis, & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 sputo) in genere qui∣dem omnem sanguinis per os rejecti∣onem significat. Propriè tamen san∣guinis cum tussi ex pulmone, thora∣ce, & aspera arteria excretionem de∣notat. Hujus causa conjuncta est va∣sorum illarum partium 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉· antecedens ve∣rò sanguis, tum quantitate, tum qualitate peccans. externae sunt vi∣ctus plenior, mensium aut haemor∣rhoidum suppressio. exercitatio ni∣mia, clamor ingens, ictus, casus, vulnus, & alia quam plurima· ex qua parte profluit sanguis, his dig∣noscetur signis· si levissima tussi, & leviter spumosus excernitur, ab aspera est arteria, si verò majore cum tussi, majore quantitate, & cum majore spumae copia rejicitur, à pul∣mone prodit· à thorace verò qui exit, praeterquam quod maximam tussim infert, lividus est & nigricans· ex ore & gingivis simplici expuitio∣ne sine tussi excernitur, & ex guttu∣re cum rascatione & screatu. Omnis sanguinis per os effusio terrifica est, & in malis ducenda.
Subsectio prima. Pro Haemoptoe.
VIr quidam Patritius hyeme me∣dia, derepentè in copiosissi∣mam sanguinis floridi è pulmonibus rejectationem incidit, ita ut una no∣cte, sanguinis heminas plusquam quatuor ore excreverit; unde palli∣dus & propè sine viribus redditus, pulsu exiguo & intersecto, voce tre∣mula, deliquiis crebris oppressus, moriturus in horas sperabatur. Ad hunc nos vocati, qu••m graviter ur∣geret affectus, huic protinus ac celeri