jecoris. Io. Zecchius. con∣sult. 11.
Domina quaedam Cache••ia labo∣rans, cum duritie hepatis palpabili, sequentibus pilulis per viginti dies u∣sa perfectè restituta est.
℞. Chalyb. praep. cum sulph. ℥ss. aloes opt. sennae mund. agar. troch. & rhei el. an. ʒj. pulv. el. diarrhod. ••bbat. ʒss. croci ℈ss. cum syr. rosat. solut. F. massa pilul. de qua capiat ʒj. singulis diebus manè leviter de∣ambulando· & post tres horas capi∣at jusculum in quo solia & rad. pe∣trosel. bullierint. quia hae pilulae non purgabant, bis aut ter addita sunt uni dosi diagridii gr. iiij. Lazarus Riverius. obs. 68. cent. 1.
Hepatis tumore scirrhoso diutur∣no premebatur Nobilis vir, cui nul∣lum auxilium prodesse potuit, licet praeter providentiam totius ex ebeno sudorifica tentasset, uteretur medica∣mentis chalybeatis, balnea naturalia admitteret, & varia unguenta & em∣plastra parti apponeret· hic solùm conservâ ex marrhubii floribus cum melle paratâ quadraginta diebus ad ℥j. diluculo assumptâ, & desuper a∣qua ebibita, quae è foliis & radici∣bus ipsius, vitreis organis stillar, sa∣nitati integrae fuit restitutus: nam sensim ac sine sensu emollitus & re∣solutus est tumor. Zacutus Lusitanus. lib. 2. prax. med. admirand. observ. 48.
Scirrhi curatio fiet primùm causae antecedentis ablatione per remedia obstructionibus reserandis idonea· postmodum verò materia indurata emollientibus & aperientibus discu∣tienda est· in hunc finem maximè convenient pilulae ex chalybe supra descriptae, praecipuè si iis addantur bdellium, ammoniacum & sagape∣num. Si durities contumacissima su∣erit, sequentes pilulae ad multos dies erunt usurpandae.
℞. Gummi ammoniac. in aceto solut. & traject. atque iterum inspis∣sat. ʒij. bdell. styrac. an. ℈iiij.M. capiat. ʒj. alternis diebus· interme∣diis diebus utatur opiata vel tabellis roborantibus & aperientibus in ob∣structionis curatione descriptis.
Sequentes verò pilulae ad scirrhum emolliendum ac dissolvendum mira∣bilis sunt efficaciae.
℞. Aloes opt. & gummi ammo∣niac. in aceto solut. & traject. per setaceum atque iterùm inspissat. an. ℥ss. mercur. d. ʒij. diagrid. ʒj. cum oxym. scillit. F. massa pilul. de qua capiat ʒss. quatuor horis ante pran∣dium· singulis diebus per viginti aut triginta dies.
Quidam Practici commendant u∣sum terebinthinae in hunc modum praeparatae.
℞. Terebinth. lotae cum vino al∣bo ℥jss. sacch. pulver. ℥ss. capiat ʒj. singulis vel alternis diebus: est enim remedium aperiens, urinam mouens & alvum emolliens.
Toto curationis decursu utatur ae∣ger pro potu ordinario vino albo, aut clareto tenui ex infusione chalybis parato.
Exterius admoveantur fomenta, unguenta & emplastra in sequentem modum composita.