Sectio secunda. Pro Fame ingenti in viro quodam ex verme Cucurbitino.
VIR quidam opimo praeditus tem∣peramento, multoque sanguine abundans, anno suae aetatis 26. fames∣cere multùm coepit, mox sensim, in∣dies augescente fame, ad eum statum pervenit, ut inexplebilis omnino red∣deretur: atque licet opiparè viveret, & multùm ederet, faturatus tamen à mensa nunquam discedebat, imò co∣gebatur hora una, aut, quod summum erat, duabus à cibo transactis, denuo comedere: neque alimenta vomebat unquam, neque alvus fluebat illi, sed contra, siccior quotidie evadebat. Vo∣catus ad curationem accedo libenter, putans observaturum affectum memo∣ria dignum, & certè vanum non exti∣tit judicium· nam statim atque conve∣ni aegrotum, non quidem comeden∣tem, sed devorantem video, ita ut fu∣erit mihi admirationi maximae. ac rursus à prandio horis non dum duabus praeteritis, famescentem vidi ita, ut omnino cogeretur cibari, alioquin sta∣tim animo delinquebat. contemplor omnia, quae secundum naturam, & praeter naturam inderant in aegroto, & facta in omnibus, ut par erat, dili∣genti consideratione, dico nullam ad∣esse refrigerationem oris ventriculi, nullam melancholiae naturalis fluxio∣nem ad ventriculum, ut existimabant medici quidam, sed suspicari me ver∣mem cucurbitinum mali causam existe∣re, omne alimentum depascentem. hanc conjecturam praeter alia compro∣babant haec duo: Unum quod aegro∣tus dicebat se sentire aliquid moveri in inferiore ventre, & veluti manum quandam extendi ad ventriculum, ac omnem cibum ex eo rapientem. Ali∣ud verò, quod in pueritia multùm fu∣erit obnoxius vermibus, retuleritque pater illius sese recordari illum anno 17. suae aetatis, supra viginti vermes glomeratos ejec isse. Data mihi fuit sanandi hominem provincia; quae foe∣licem admodum successum habuit in hunc modum. primum omnium, ho∣ra