Subsectio quinta. Pro Erysipelate.
ERysipelati applicare jussi Cataplas∣ma ex lb ss. micae panis albi, ter∣rae Cimoliae ex parte furni externa ℥ij. cum pauco croco, & vitello ovi co∣ctum in s.q. lactis vaccini ad consi∣stentiam. Sed mulierculae melius suis experimentis confidentes, feli vel cato nigro prehenso, auriculam vulnerarunt, atque exinde stillantem cruorem parti Erysipelatosae induxerunt, superimpo∣sito linteo sicco: unde ilico Erysipe∣las recedere visum. Io. Petrus Lotichi∣us. obs. 9. cap. 7. lib. 1.
Erysipelas odore lintei leporino cruore tincti sanatur, si siccum allige∣tur. Io. Helmontius. tractat. cui tit. Imago fermenti impraegnat massam se∣mine.
Probatissimum vulgi remedium u∣num Chartae huic adsuam, quod nun∣quam fallere experientia inter nostros docuit. urinam propriam melle suba∣ctam summo manè continuis tribus diebus assumunt, & exinde tutos se ab Erysipelate per vitam sciunt. Mel sanè humores calidos temperat & ex∣purgat, urina verò vehiculi loco adhi∣bita, sale suo abstergit bilem. Li∣thargyrum tritum inter duas peti∣as externè Erysipelati imposi∣tum, & dolorem mitigat & tollit E∣rysipelas. Vidi effectum▪ & aliis au∣ctor fui ut uterentur, quia etiam Cra∣to id probavit. Cavendum quidem in hujusmodi morbis à refrigerantibus