Subsectio nona. Pro Epilepsia.
NObilis quidam Danus in gravem Epilepsiam incidit, ex transla∣tione peccantis materiae a partibus ex∣ternis ad internas; de dolore enim in aure interno prius conquestus erat, quo remittente, protinus successit hic af∣fectus· non tantùm ruta contusa & in aceto macerata laborantem à parox∣ysmo excitamus, guttulis etiam olei succini aliquot naribus per pennam im∣missis, sed lenito quodammodo pa∣roxysmo pro corroboratione cochlear unum atque alterum de spiritu cer••s. nigror. item aliquid syr. fl. poeon. cum spiritu vitrioli permixtum, & similia exhibuimus: capiti verò raso Empla∣strum Cratonis applicare jussimus. quod,
℞. Succin. alb. thur. mastich an. ʒjss. galbani, opopon. an. ℈j. visci, q. ʒij. ambrae gris. gr. vj. mosch. gr. iij. sem. poeon. ʒss. ladan. ʒjss. ol. nuc. mosch. parum. ol. ros. q.s. extend. in corio, aspergatur pulvis cubeb. & su∣turae coronali imponatur.
His remissionem gravissimorum symptomatum introduximus, ut ae∣ger mentis compos vicissim reddere∣tur, & adstantes cognosceret, cum iisque loqueretur ad tempus, donec gravibus recidivis remorantibus, se∣quenti die naturae debitum solveret.