Subsectio prima. Pro Epilepsia.
CAlcearius quidam annos 50. na∣tus Epilepsia repentè correptus erat, vociferabatur, ster••ebat & spu∣ma ad os ferebatur, & concussio totius corporis valida aderat· ad eum acci∣tus, ne ex concussione linguam sibi amputaret, inter dentes ligneum cu∣neum intromittebam, ad anhelitum facilitandum & spamam & humidi∣tates extra mittendas ad os: fortesque deinde frictiones membrorum extre∣morum & ligaturas dolorosas adhibeo, ut ita aegrum miserè afflictum à pa∣roxismo excitarem, rutam quoque intra manus meas contritam naribus aegri applicabam, & succum quantum potui naribus infundebam, nares{que} con∣stringebam & digitis contorquebam· quibus remediis mox à paroxismo libe∣ratus fuit. Verū ne postea rediret, cum hic valde pituita abundaret, & etiam ex parte succo melancholico, post ex∣hibitam hieram pic••am, hoc decocto utebatur.
℞. Beton. hyssop. 〈◊〉〈◊〉. an. Mj.