& honorem vestrum spectare.
VIII. Quod ut quoquo modo proces∣sum vestrum defendatis, fingitis causam esse duplicis querelae, cum nulla sit hic mutua petitio aut reconventio aut querela, nisi simplex tantum.
IX. Quod nimium favorem & pro∣pensitatem ad partem dicti Guilielmi Bay∣ly ostendatis, cum probum virum & di∣sertum appellatis causa nondum dis∣cussa; cum accusatorem Episcopi sui, Ca∣nones Ecclesiastici, nec laudandum, nec facile audiendum, & nisi causam probave∣rit, infamem haberi volunt.
X. Quod causa nondum audita in ea pronunciastis, dum dictum Bayly, Vicari∣um de Dyne appellatis, qua tamen Vicaria se à me spoliatum conqueri∣tur.
XI. Quod vetus mihi litigium est vo∣biscum super institutionibus (quas haec Curia usurpavit,) ex quo in admissione Ni∣colai Prenard ad Vicariam de Kildrom∣ferton, protestationem interposui, quam tu Guilielme Hilton indignè tulisti, ea∣que non obstante, & illum, & multos ali∣os instituisti, reclamantibus Episcopis,