Page [unnumbered]
Celsissimo Principi JACOBO, Eboraci & Albaniae Duci, Ultoniae Comiti, &c. Et quod omnes Titulos, Omne Decus Nomenque suâ unius claritudine praestringit, Caroli Secundi Serenissimi Sapientissimique Britanniarum RE∣GIS, uno Providentiae Miraculo restituti, perpetuo servati, Amico certissimo, ac Ger∣mano FRATRI.
Celsissime PRINCEPS,
CUM Musculi fint Virium Humanarum Fundamenta, cui potiori jure consecra∣tur ea, quae de his a nobis instituitur Tractatio, quam tibi fulcro ac Tibicini rerum Britannicarum, cujus Corporis Heroici Divinum robur, animique in Dubiis aut afflictis rebus in∣concussa firmitudo terrâ marique tam insignia extiterunt, ut nulla gens tam barbara tam dissita reperiatur, tamque a famae tuae celebritate aliena, quo tui nominis ingens admiratio, cum metu quodam & formidine conjuncta non pervasit. Fortitudinem Prudentiamque tuam, sicut, debent ag∣noscunt Hispani, sensere Galli, & ad earum vel levissimam mentionem ac memoriam totis artu∣bus contremiscunt Belgae, adeo ut Sanguine