Page 1
THE APPENDIX. [ A]
N. 1. Claus 1. Ed. 1. M. 11. de pace Regis Edwar. Procl••••andâ.
EDwardus Dei Gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae, Vicecomiti Eborum Salutem.
Cum Defuncto jam celebris memoriae Domino Henrico Rege Patre nostro, ad nos Regni gubernaculum Successione Haereditariâ, * 1.1 ac Proce∣rum [ B] Regni voluntate, & Fidelitate nobis praestita sit devolutum, per quod Nomine nostro qui in exhibitione Justitiae & Pacis conser∣vatione omnibus & singulis de ipso Regno sumus exnunc debitores, pa∣cem nostram dicti Magnates, & Fideles nostri jam fecerant Procla∣mari. Tibi praecipimus quod per totam Ballivam tuam in singulis Ci∣vitatibus, & Burgis, Feriis, Mercatis, & locis aliis pacem nostram publicè clamari, & firmiter teneri facias inhibendo omnibus & singu∣lis sub periculo exhaeredationis, vitae & membrorum pacem nostram [ C] infringere praesumat. Nos enim omnibus & singulis in omnibus Ju∣ribus & rebus ipsos contingentibus contra quoscun{que} tam majores quam minores parati sumus & erimus plenam auctore Domino Justici∣am exhibere.
Testibus W. Ebor. Archiepiscopo, E. Cornub. & Glou∣cest. Comitibus
apud Westm. vicesimo tertio die Novemb. Anno Regni nostri primo.
Consimiles literae diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam. [ D]
N. 2. Bundela Bre∣vium, &c. An. 1. Ed. 1. N. 1. in the Tower.
EDwardus Dei Gratia Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aquitaniae, omnibus ad quos praesentes literae pervenerint Salu∣tem;
Cum defuncto jam celebris memoriae Domino Henrico Rege Patre nostro (cujus animae propitietur Altissimus) ad nos Regni guber∣naculum successione haereditariâ pervenerit, ob quod pacem nostram no∣mine Regio firmiter observandam solempniter & publice fecimus pro∣clamari, ac Prelati, Comites, Barones, & caeteri, Proceres reg∣ni Sacramentum fidelitatis, & alia quae ratione coronae & dignitatis regiae, [ E] ab ipsis fieri seu praestari, nobis in absentia nostra potuerunt, plenarie & sine omissione aliqua * 1.2 prompte & libenti animo nobis praestite∣rint; Ac dilectus & fidelis noster Leulinus filius Griffini Principis Walliae, nobis consimile Sacramentum fidelitatis praestare teneatur, de∣dimus dilectis nobis in Christo, Abbatibus de Dore, & de Hagenham, nomine nostro potestatem recipiendi fidelitatem ipsius Leulini. Ita tamen quod si non ambo ipsorum Abbatum potuerint interesse, alter eorum, qui praesens fuerit nihilominus plenam habeat potestatem re∣cipiendi [ F] nomine nostro fidelitatem Leulini praedicti. In cujus rei te∣stimonium has literas nostras fieri fecimus Patentes.
Datas per ma∣num Walteri de Merton Cancellarii nostri apud novum Templum Londini, 29 die Novemb. Anno Regni nostri primo.