Epistola Alexandri Papae, ad Gillebertum Lon∣doniensem Episcopum, pro beato Thoma. [ C]
* 1.1ALexander Episcopus Servus Servorum Dei, venerabili fratri Gille∣berto Londoniensi Episcopo, Salutem & Apostolicam benedictionem. [N. 48] Gaudemus autem & exultamus in Domino super ea devotione, ejusdem Regis, quam tuis literis nobis significâsti. Caet••rum quoniam eum volumus devotum esse Ecclesiae Dei et nobis, sicut ab ipso principio consuevit existere: Rogamus fraternitatem tuam, monemus atque mandamus, quatenus [ D] ipsum solicite ac diligenter saepe et saepius per te et alios commoveas, horteris modis omnibus, et inducas, ut ad ejusdem Ecclesiae honorem pariter et exaltationem solito modo intendat, et causam ipsius stre∣nue foveat, et manuteneat atque defendat. Ecclesias vero et Eccle∣siasticas personas diligat et honoret, et eorum jura conservet. Vene∣rabilem quoque fratrem nostrum Cantuariensem Archiepiscopum, in amorem et gratiam suam reducat. Nos enim si eam, quam incepit, beato Petro et nobis reverentiam exhibuerit et honorem eum ferventi affectione [ E] diligemus, et ••d honorem et exaltationem ipsius, et conservationem regni sibi commissi, modis omnibus, prout decuerit, intendemus. Malumus en••m ipsum in patientia & mansuetudine vincere, quam eum aliquo modo gra∣vare, Quamdiu id poterimus sustinere. Datum in gradu Mercurii unde∣cimo Kalend. Septembris.
[ F]