Page 254
* 1.1REx Vicomiti Lincolniae Salutem. Quia audivimus quod tu & Bal∣livi tui & etiam Ballivi aliorum quid Hundreda habent in Co∣mitatu [N. 234] tuo non intelligitis qualiter Hundreda & Wapentacca ten••ri de∣beant in Comitatu tuo postquam concessimus omnibus de regno nostro li∣bertates contentas in Cartis nostris quas inde fecimus, dum fuimus infra [ A] ••tatem. Nos eandem Cartam nuper legi fecimus in praesentia Domini Can∣tuariensis & Majoris & Senioris partis omnium Episcoporum, Comi∣tum & Baronum totius Regni nostri, ut coram eis & per eos expone∣retur haec clausula contenta in Carta nostra de libertatibus, videlicet quod nullus Vicecomes vel Ballivus faciat Turnum suum per Hundreda nisi bis in anno & non nisi loco debito & consueto, videlicet semel post Pascha & iterum post Festum Sancti Michaelis sine occasione. Ita scilicet quod quilibet habeat libertates suas quas habuit, & habere [ B] consuevit tempore Henrici Regis avi nostri, vel quas postea perqui∣sivit; unde à multis ibi dictum fuit, & testatum quod tempore Henrici Re∣gis Avi nostri tam Hundreda & Wapentacca quam Curiae Mag∣natum Angliae Solebant teneri de quindenâ in quindenam. Et licet multum placeret nobis communi utilitati totius regni & indempnitati pauperum providere, tamen quia illi duo Turni plene non sufficiunt, ad pacem regni nostri conservandam, & ad excessus tam divitibus quam pauperibus illatos corrigendos qui ad Hundreda pertinent de communi Consilio praedicti Domini Cantuariensis, & omnium praedictorum Epis∣coporum, [ C] Comitum, & Baronum & aliorum. Ita provisum est quod inter praedictos duos Turnos teneantur Hundreda & Wapentacca & etiam Curiae Magnatum de tribus Septimanis in tres Septimanas ubi prius te∣neri solent de quindenâ in quindenam. Ita tamen quod ad illa Hun∣dreda & Wapentakia, & Curias, non fiat generalis Summonitio sicut ad Turnos praedictos sed ad Hundreda illa Wapentakia & Curias conve∣niant conquerentes & adversarii sui, & illi qui Sectas debent, per quos teneantur placita, & fiant Judicia, nisi ita sit quod ad Hundreda [ D] illa & Wapentakia fieri debeat Inquisitio de placitis Coronae sicut de Morte hominis, Thesauro invento, & hujusmodi ad quae inquirenda conveniant cum praedictis Sectariis, quatuor villatae proximae, Scilicet omnes de illis villis qui necessarii fuerint ad Inquisitiones illas faciendas, Et ideo tibi praecipimus quod praedicta Hundreda Wapentakia & Curias tam nostras quam aliorum teneri facias de caetero secundum quod praedictum est de tribus Septimanis, in tres Septimanas, exceptis praedictis duobus Turnis, qui de caetero teneantur secundum quod prius teneri solebant. Teste [ E] Rege apud Westmonasterium xio die Octobris.
[ F]