Page 70
Alexander Papa Rothomagensi Archiepiscopo & Lo. Nivernensi Episcopo.
* 1.1QƲoniam de nostre devotionis ac sinceritatis fervore, dilectione quoque, [ A] [N. 57] maturitate, et prudentia nostra, plenam in omnibus spem fiduciamque tenemus: vos ad executionem pacis venerabilis fratris nostri Cantuariensis Archiepiscopi pre ceteris regni Francorum personis eligimus et ad Regem Anglorum per hoc duximus transmittendos. Ʋnde quod eundem Regem postmodum audivimus transfretasse, ne forte negotium Archiepiscopi possit impediri, quolibet modo sive protendi. fraternitati vestre per Apo∣stolica scripta mandamus et in virtute obedientie injungimus: quati∣nus sicut gratiam beati Petri et nostram caram habetis, et nos, et eccle∣siam [ B] Romanam sic de honestate, et constantia volueritis aliqua de cetero parte consid••re: ut in unum, pariter convenientes ad memoratum Regem eundem infra viginti dies post harum susceptionem literarum omni occa∣sione, et dilatione postpositis iter arripiatis: et ad eum festinare curetis. Cum presentiam ejus habueritis: vosipsi ea quae vobis in aliis litteris ex∣presserimus, sicut viros pontificalis constantie decet: omni dubitatione et timore semotis, instantissime proponatis, et eundem ad illarum executionem ex parte nostra studeatis modis omnibus invitare. Quod si Rex ea que [ C] nobis promisit, et maxime de integra possessionum restitutione & ple∣na pace Archiepiscopo, & suis reddenda: ne•• non ut super osculo ve∣lit esse contentus infra quadraginta dies post communionem nostram adimplere noluerit: aut arte aliqua, seu ingenio per se, vel per suos effe∣cerit quo minus ad eum juxta preceptum nostrum possitis accedere. et ipsi ea que a nobis super his vestre sollicitudini sunt injuncta cum libertate et securitate proponere. Vos in totam terram ejus cismarinam auctoritate Beati Petri et nostra omni contradictione Appellationum remota inter∣dicti [ D] sententiam proferatis. et in ea omnia divina preter baptismum parvulorum, & penitentiam morientium prohibeatis, officia celebrari, quomodo in litteris quos eidem regi direximus constat fuisse expressum. Litteras quoque nostras quas super observationem interdicti Archiepis∣copis, et Episcopis, terre sue que citra mare consistit transmittimus eis∣dem omni occasione postposita destinetis, et ipsis ex parte vestra firmiter injungatis quod interdictum nostrum nullius timoris prohibitione, vel appellatione obstante, per parochias irrefragabiliter servent, ne con∣tra [ E] hoc aliquo modo presumant venire. Quod si aliquis Archiepisco∣pus vel episcopus vel al qua persona interdictum nostrum observare contempserit, vos eum ab officii sui executione, sublato appellatio∣nis remedio, suspendetis, si nec sic resipuerit, in eum excommunicatio∣nis sententiam promulgetis. Supradicto vero regi preterea que scri∣pta sunt viva voce vel litteris nostris constantissime proponatis; quod si nec sic resipuerit persone sue, sicut nec Friderico regi, Imperatori dicto, fecimus nequaquam parcemus. Sed in eum excommunicationis [ F] sententiam proferemus. Volumus autem, et sub obtentu gratie dei in∣jungimus vobis districte, ut in his, que vobis precipimus exequenda: omnem quam convenit & oportet diligentiam et studium habeatis: et si uterque vestrum adesse non poterit vel noluerit, quod tamen non credimus, nec conveniens aut tolerabile esset, alter non minus ea que dicta sunt omni dubitatione et timore sublato jus adimpleat. Datum 6 idus Maii.