The Ecclesiastical Constitutions made in Normandy,* 1.1 Anno Domini [ A] 1080. Order. Vital. fol. 552, &c.
ANno ab incarnatione domini 1080. Rex Guillelmus in festo Pente∣costes [N. 15] apud Illebonam resedit, ibique Guillelmum Archiepiscopum & omnes Episcopos & Abbates Comitesque, cum aliis proceribus Normannie simul adesse praecepit. Ʋt Rex jussit factum est. Igitur octavo anno Papatus domini Gregorii Papae 7 Celebre Concilium apud [ B] Jullam-bonam celebratum est. Et de Statu Ecclesiae Dei totiusque regni providentia Regis cum Baronum suorum consilio utiliter Tractatum est. Statuta vero concilii, sicut ab his qui interfuerunt veraciter annotata sunt, volo hic inserere; ut posteri discant, quales in Normannia leges fuerunt sub Guillelmo Rege.
Pax Dei (quae vulgo trevia dicitur) sicut ipse Princeps Guillelmus eam in initio constituerat, firmiter teneatur, & per singulas Parrochias, [ C] dictis Excommunicationibus renovetur. Qui vero servare contempse∣rint, vel aliquatenus fregerint, Episcopi secundum quod prius Satu∣tum est eos judicando justitiam faciant. Si quis vero Episcopo suo in∣obediens fuerit, domino in ••ujus terra habitat, Episcopus hoc demon∣stret, & ille subdat eum Episcopali justitiae. Quod si & dominus fa∣cere contempserit, Regis Vicecomes, per Episcopum inde requisitus, omni remotâ excusatione faciat.
[ D] De his, qui de parentela sua uxores tenent, vel uxores parentum suo∣rum, Episcopi Canonicam justitiam exequantur. Rex enim inde nullum sustinet vel tuetur. Sed potius Episcopos adjuvando admonet, ut lex dei firmiter teneatur.
Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, & omnes Canonici, & Decani nullam omnino feminam habeant. Quod si aliquis post eandem culpam visus fuerit incurrisse, si per ministros Episcopi inde prior fuerit accu∣satus, [ E] in curia Episcopi se purgabit. Si vero parrochianorum vel do∣minorum suorum aliquis, eum prius accusaverit, habeat accusatus indu∣cias ut cum Episcopo possit loqui: & si se purgare voluerit, in eadem parrochiâ cui servit praesentibus parrochianis pluribus, ante Episcopi ministros, & eorum judicio se purgabit. Si vero purgare se non potue∣rit Ecclesiam perdet irrecuperabiliter. Hoc praedictus Rex Statuit, non perenniter Episcopis suis auferendo debitam justitiam; Sed quia Epis∣copi eo tempore, minus quam convenisset inde fecerant, donec ipse [ F] eorum videns emendationem, eis redderet pro benefacto, quod tunc de manu eorum temporaliter tulerat pro commisso.
Nullus laicus in redditibus altaris, vel in Sepultura, vel in tertia parte decimae aliquid habeat; nec pecuniam per horum venditionem ali∣quatenus habeat, nec Presbyter inde servitium faciat, nisi legationem domini sui portet. Ita ut in eadem die ad servitium Ecclesiae revertatur,