Latine songs with their English, and poems by Henry Bold ... ; collected and perfected by Captain William Bold.
Bold, Henry, 1627-1683., Bold, William.

CANT. XIX.

I.
HOc erit vobis Joculo,
De castrante Diabolo,
Mansfieldiae Panificus
Notinghamam aditurus,
Equisessor sub Arbore,
Cantabat evax! evohe!
II.
Pistoris equus viguit
Et quin{que} pondo valuit;
In cute planus, carne plenus,
Et aspectu quam amaenus,
Canti{que} Pistor (nemine
Obstante) in itinere.
III.
At super Montem properans,
Inferno diti obvians;
Heus Pistor! ait Diabolus,
Quo modo pinguet Equulus?
A quo haec verba facta sunt,
Testes illi deficiunt.
Page  65IV.
Tùm Daemon ait, Sic stante re,
Statim Eunuchi zabis me;
Equum affigens salici,
Accinctus esto operi.
Erant Pistori smilia,
Emasculandi gratiâ.
V.
Panifex ut evenerat,
Ex Equo desilierat,
Et Satanas supinatus,
Est à Pistore castratus,
Quo constictatus dolore,
Multo boavit clamore.
VI.
Ah! pereas, ait Diabolus,
Haud percipis cruciatus;
Ac eo quod Castraris Me,
Vindicta us{que} sequar Te;
Et hic sub fugi egmine,
Propediem evirabere.
VII.
Tunc Panifex obmutuit,
Panice vero timuit;
Diutius stare noluit,
Se{que} alio Domum contulit,
Et Vxori narraverat,
Quod Daemona castraverat.
Page  67VIII.
Necnon Vxori dixerat,
Quod ei cordi fuerat;
Sermonem scilicet durum,
Se sorti me execturum:
Cui Vxor proculdubio,
Mallem te abs{que} oculo.
IX.
Vltro citrò{que} populo,
Vulgabitur pro joculo,
Matronae etiam jocabunt,
Ao te spadonem vocabunt:
Tunc age, & sis contentus,
Erit{que} lusus inventus.
X.
Mutabit Dis sententiam,
Des mutuo mihi Tunicam,
Bravas, Vestem, cum Galero,
Ac tibi similisero,
Erisq, foro proximo,
Securus à Diabolo.
XI.
In modum hunc convestita,
Pistrix cum re foraria,
It Nottinghamium oppidum,
Vtrum{que} Panem venditum;
Ac Montanâ in semitâ,
Diabolis fit obvia.
Page  69XII.
Duobus putà ditibus,
Inter se colludentibus:
Vnus è queis ait liberè,
En Pistor venit properè,
Sis tristis, aut sis hilaris,
Statim à me castraberis.
XIII.
Tum Pistrix, O Diabole,
Castrabar ego pridiè:
Vt videam, ait Diabolus,
Prensis ad genu Vestibus;
Suspiciens{que} ab humo,
En vulnus grave à culo.
XIV.
Ah, Dis ait, tui castrator,
Iners erat Operator;
Nàm ex testiculato te,
Debebat cutem suere;
Hîc maneas modo paululum,
Ac petam pro te pharmacum.
XV.
Procul abhinc non aberat,
Quin ventrem Pulex scanderat;
Quem quando Daemon viderat,
Et ungula tetigerat,
Id Faeminae fit trepidum,
Prae quo emisit crepitum.
Page  71XVI.
Dis ait, En mors est prevalens,
Halitus & grave olens;
Da si quid est donabile,
Hoc non est medicabile.
Hinc, hinc, nil moroe dabitur,
Haud ultra crastinabitur.
XVII.
Hoc novi cordi fuerat,
Ditem{que} in sanum fugerat,
Ac domum quando venerat,
Id viro notum fecerat,
Se illusam Diabolo,
Vt postea siet joculo.