Aristotelis, & Antiquorum. De Incantationibus, fato, libero arbitrio, & praedestinatione, contra Pomponatium. De nutritione, & augmentatione. De speciebus intelligibilibus. De Anima commentarios, morte prae∣ventus, partim non absolvit, partim scidit; quod non arriderent, nec ultimam posuisset manum, Vulcano commisit. Fragmentum De speciebus in∣telligibilibus, à fato; incendioque salvum, ne studiosos fraudare videamur, cum aliis edemus. Unus est in omnibus dicendi modus, eadem methodus, non dissimilis exponendi ratio, &, ut uno verbo omnia complectar, universa parentis effigiem prae se ferunt. Purioris sermonis sectator, semper oratio∣nem variis figuratam luminibus, moderate tamen, & graviter, cum per res ipsas licet, exornat. Ratiocinationibus, & argumentis, quibus adversarium pellit, prosternitque, densus; nec ab eruditione tanquam severus Philosophus abstinet; ludicra ac puerilia aspernatur, veritatis amator, ipsa naturae adyta penetrat, inde{que} veritatem extractam solidis rationibus aperit. Non defuerunt qui illum in referendis aliorum opinionibus ac sententiis tanquam prolixum: at ubi verbis opus erat ad rem subjectam enarrandam, nimis arctum accusa∣rent, vitioque illi verterent, quod multa difficilia & ardua, non ex propria sententia, sed ad ostendendum ingenii acumen, aliter ac res forent, protu∣lerit.
Fuit habitu corporis succulento & sanguineo, ita ut saepius, intra eundem annum, magnam sanguinis copiam mittere cogeretur, in gravissima pericula ab ejus redundantia conjectus ventre protuberanti, colore semper florido, oculis prominentioribus, auribus mediocribus & decore efformatis: fronte nec nimis arcta, nec nimis ampla: dentibus minutioribus, solidis, ac nitidis. Vini aliquantulum avidior fuit, tum ob bilis copiam, qua abundabat: tum ob animi agitationem, qua facile aes••uabat: Ita tamen vina appetebat, ut à generosis & dulcibus quam maxime abhorreret; tantum enim acidioribus, adstringentibus, & oligophoris delectabatur. Nec propterea unquam ob quemlibet vini potum, negotiis vel siudiis impediebatur; quinimo, & à prandio, & à coena lectitare semper pro veteri instituto, jam inde à pueritia, cum primis literis operam da∣ret, solitus, morbosam juventam & praeproperam sibi mortem paravit. In victu mirum est dicere, quantum sobrius fuerit, pane ac vino apprime con∣tentus, carnium minimum avidus, ita ut vix bis, aut ter in hebdomade ipsis vesceretur: ovis non multum tribuebat; caseo magis delectabatur; infensis∣simus multitudini ferculorum, raro, ut alterum degustaret, adduci poterat. Multis ante obitum annis, acetarii aliquid, & parum casei tantummodo, vel fructum aliquem in deliciis, & pro lautissimis eduliis habuit. Saepissime una tantum, aut duabus, ad summum, panis buccellis, & vino contentus erat. Brevis somni, & laborum patientissimus, quousque per gravissimos morbos illi denegatum non fuit. Ingenio acri, elatiori, & injuriae impatienti, caete∣rum Latinis disciplinis maxime accommodato, ac Philosophiae potissimum naturali, cui semper studuit, ut ejus monumenta testantur. Eloquio fuit vehementi, ita ut etsi pacate loqueretur, & cum viris magnis, imperium quodammodo prae se ferret; liberiore dicendi audacia, nulla habita ratione, vel personae, vel temporis, vel eventus, dum se laesum existimaret, & vera loqueretur; quibus rebus magnam sibi invidiam concitavit. Pecuniarum