Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Bates, William, 1625-1699.
Page  575

JULII CAESARIS LAGALLAE PHILOSOPHI ROMANI VITA, A LEONE ALLATIO Conscripta.

Clarissimo Doctissimoque Viro Guidoni Patino Bel∣lovacensi, Doctori Medico Parisino & Schola∣rum Censori meritissimo, GABRIEL NAUDAEUS S. P. D.

ILLUD mihi ex voto, si quidquam aliud omnino contigit, eruditissime Patine, quod quaerenti mihi occasionem eodem Te officiorum genere demerendi, quo amicorum meorum benevolentiam, & praeclara in me voluntatis testimonia posteritati consignare soleo: Tu velut ex condicto, hoc unum à me postu∣lares, ut summi Philosophi Julii Caesaris Lagallae vitam, quam ab eximiae doctrinae titulis commendatissimo Leone Allatio conscriptam, & in supllectile mea chartacea repositam du∣dum intellexeras, Tibi in aliquot dies commodare vellem. Hanc igitur, nulla interposita mora, velut si mihi Deus occasionem il∣lam votis meis satisfaciendi ex machina quadam obtulisset, sub tuis praeclaris & felicibus auspiciis, in publicam hominum lucem emittere constitui. Sic enim praeterquam molestissimis laboribus con∣sulam, quos afferre Tibi in ea ex Manuscripto meo eruenda Anag∣nostae cujusdam ineptissimi quo Romae sum usus, negligentia po∣tuisset; illud insuper fecisse mihi videbor, quod utriusque nostrum rationes postulabant, dum publicae commoditatis studium, quo vel à Page  576 teneris annis raptum Te miro modo atque in censum fuisse nemini non perspectum est, hoc veluti pretiosae eujusdam & poregrinae mercis fragmento locupletare, Te uno potissimum annuente, cujus exquisitum ut in caeteris rebus, sic in literaria judicium est, conten∣do: Meae vero singulari in Te observantiae puto etiam hoc exiguo licet munusculo satisfactum iri, si non omnino, saltem eo modo, quem praestare mei similes & in literis innutriti homines solent, dum acceptorum beneficiorum memoriam hoc uno, velut ad eorum perpetuitatem erecto monumento non intercidere patiuntur. Et sanè quantum ad me attinet, palam hac in Praefatione testari non verebor, Te unum esse, eujus eximiam doctrinam, miram probitatem, fidem in amicos, diligentiam in Arte, studium instruendae Bibliothecae, vo∣luntatem de bonis omnibus bene merendi, conatum egregias aliorum actiones promovendi; animum denique praeclaris de rebus informa∣tum, Posteritas ipsa in exemplum ducere possit. Quid plura? In tuorum etiam meritorum partem aliquam veniet, quod istius libelli editione, & expressa in eo Caesaris Lagallae vitae ac studiorum ratio∣ne, quae neglecta hucusque à Gallis nostris fuerunt, aut ab unico dum taxat Carpentario cum aliqua felicis progressus laude diligenter ex∣culta sanioris, operosiorisque Philosophiae documenta, velut excusso postea negligentiae veterno, incrementum sumant, non minus impe∣rii nostri magnitudini, quam Academiae Parisiensi convenientissi∣mum. Hunc igitur, consultissime Patine, Tibi veteris amicitiae, necessitudinisque lege conjunctissimo libenter oblatum, lubens etiam, volensque ut accipias, oro Te majorem in modum atque obtestor. Ne∣que enim aliud est, quod vel pro morum tuorum singulari candore, qui bonis omnibus apud Te difficiles aditus esse non permittit: vel pro doctrinae tuae sama longe lateque per orbem disseminata; vel de∣nique pro mea in Te & doctissimi viri Leonis Allatii propensione, cum aequius, tum etiam honestius facere possis. Vale. Datum Lutetiae pridie Non. Maii. MDCXLIV.

Page  577

JULII CAESARIS LAGALLAE VITA.

JULIUS CAESAR LAGALLA in oppido Padula Lucaniae Provinciae, non despiciendo loco, pa∣tre Roberto, matre Victoria, ingenuis parentibus, an∣no MDLXXI. ortus est. Robertus eodem oppido, Bernardino patre natus. Jurisconsultus totius Provin∣ciae celeberrimus gravissimis negotiis sub Philippo II. Hispaniarum Rege dcernendis curandisv praeponitur. Victoria mater in Buxento, ejusdem Provinciae civitate, splendore natalium nobilis, familia Rosa▪ patrem habuit Joannem, Jurispru∣dentiae scientia illustrem▪ cum summo imperio isiani Regulorum rotius di∣tionis Praesidem, avunculum Pet um Antonium Pnsam▪ ab eodem Hispania∣rum Rege, toti Siciliae Regno citra▪ harum & à Pio V. Pont. Max. Latrun∣culatoris potestate, universae jurisdictioni Ecclesiasticae adversus facinorosos homines praefectum. Duos habuit g••manos fratres, aetate majores, Joan∣nem Baptisiam primum, & Joannem V••centium alterum, quorum uterque in Salernitano primum gymnasio, sub Pyro Alfanio, & Angelo Spannoc∣chio; deinde sub eodem Pyrrho▪ & Jacobo Gllo, in Neapolitano▪ Jurispru∣dentiae studuit, ubi & Doctoratus laurea fuit isignitus. Ipse Julius omnium natu minimus, cum in patria, Grammaticae, & humanioribus litri vivaci ingenio, tenacissimaque memoria foeliciter operam dedisset, undecimo aetatis anno, ad majorum nobiliorumque disciplinarum studia capssnda, invito patruo Hicronymo Lagalla, sacrdote frugi, in cujus tutla tum ipse, tum fra∣tres, post parentum obitum erant, Napolim profectus est. Maximi inde conatibus vhement ssimoque animi ardore à Julio Stillabota Augustimanae Familae▪ ex eodem oppido Padul tyrocinia Logices excepit: à quo p••i∣modum, vlti ad majora subsllia transiens, sub Francisi Antonii Vivoli Neapolitai disciplina Aristotelicae Logices praecepta hausit, & Pripateticae Philosophiae rudmenta decerpsit: post quae apud Bernardinum Longum in Philosophiae arcanis delibandis percipendisve, multis annis assiduus curam at{que} operam collocavit; ita ut quantumvis ado••scns adhuc esset, gratus inter omnes condisipulos haberetur, judicareturque apud undem praeceptorm, & vegeto & maturo ingenio praeditus, non sine aliorum livore atque invidentia. Consequutus Philosophiae peritiam, Medici•• sub clrissimis praecptoribus in eodem Gymnasio vacavit & confectum jam senio, q••que paulo post profi∣tndi munus deseruit Joannem Antonium Pisanum, Napolitanum Mdicum & Philosophum eruditissimum atque lgantissimum audivit, & paulo post Hieronymum Pulverinum Neapolit••um paritr, in 〈◊〉 praxi sumno∣pere Page  578 laudatum, cujus doctissima ac saluberrima extant monumenta, de me∣dendis humani corporis morbis, à quo primum eam Medicinae partem perce∣pit. Suprema demum documenta hausit à Caesare Scanapeco, viro incomparabilis doctrinae, probitatis judicii, & singularis in re Medica experimenti; cujus tanta fuit apud Neapolitanos auctoritas, ut ejus monita, & praedictiones tan∣quam oracula haberentur, ac tantae in eum congestae sint opes, ut centum mil∣lia aureorum in duobus tantum Nosocomiis, propriis in medendo stipendiis comparata, testamento legarit. Post perfecta Philosophiae, ac Medicinae stu∣dia, initiatus (quod in urbe Neapolitana frequens est) laurae gradu, in expli∣candis tum ex Philosophia, tum ex Medicina particulis, & morbi lateralis cu∣ratione coram Hironymo Provenzalio, qui postea fuit Clementis VIII. Me∣dicus, & Archipiscopus Surrentinus, & Hironymo Caro, ad id ab Archia∣trorum Collgio deputatis, tantum doctrinae, ruditionis, ac vegeti ingenii sp•••mn ddit, ut habita ejus rei in Collegio commemoratione, decretum ilico fuerit, Doctoratus lauream, & reseratis januis, & nulla pecuniarum so∣lutione, quae dupla ad id dponi solet, illi tribuendam. Praeficitur mox, sua∣dente ad id & hortante Bernardino Longo, qui de eo miram spem conceperat, toti Pontificiae classi medicus, penultimo Sixti V. anno, cum decimum octa∣vum vix suae aetatis attingeret: 〈◊〉 eo quidem consilio, hoc illi persuasum à Bernardino fuerat, quo haud diutius illo in munere permaneret, sed eo tan∣quam transitu ad urbem Romam, totius orbis emporium uteretur. Multis in∣terea rationibus id Scanapecus, alter Medicinae praeceptor, illi dissuadere, su∣am operam in Neapolitana urbe polliceri, ubi illustrem, & magis fructuosam posset medendi artm experiri. Sed quis currentem jam animum impediret, magnis cogitationibus adactum? Quis clatum ingenium, veraeque laudis in∣citamentis excitatum deprimeret? quis praeceps retro ageret? Consilium pro∣bavit sibi à Bernardino Longo datum, tentandi sui cupidus in Urbe omnium prima. Scanapcus ipse cum non posset illum à sententia dimovere, literas, quae illi propter auctoritatem scribntis magno usui fuere, ad Antonium Car∣dinalm Saulium, Ducem totius Pontificiae Classis, dedit, quibus testabatur se optimum misisse inter suos discipulos alumnum, ac proinde commendatum habrt, & carum. Ergo, soluta ex Neapolitano portu Classe, cum Horatio Lexario Joannis Andreae Auriae sororis filio, qui tunc Cardinalis vices in Classe exercebat, Centum cellas appulit: è quibus postmodum, peractis hiber∣nis, quam nondum prius viderat, Romam venit pridie profesti Ascensionis Domini: ibi salutato Saulio, de accipienda laurea in Romano Gymnasio co∣gitavit. Quapropter statim ad Antonium Rigum Pontificium Medicum, & Archiatrorum principm, se contulit, & aperto consilio, soluta pecunia, quae ad id opus necessaria erat, acceptis (ut vocant) punctis ordinariis, die inse∣quenti▪ quod Ascensionis profestum fuit, Doctoratus insignibus in Philoso∣phia, & Medicina decoratus est: admirantibus Archiatris in adolescente adhuc, qui nondum dcimum nonum egressus esset aetatis annum, tantam esse & 〈◊〉 varietatem, & soliditatem doctrinae. Paulo post à Donato Antonio Sanctorio, singularis eruditionis atque probitatis viro, curandae▪ valtudini Julii Antonii tratris, Cardinalis Sanctae Severinae non doctrina solum, & usu ••rum, veru••tiam Ecclesiastica disciplina, & sanctitate eminentissimi, de∣stinatus Page  579 est; cui perspecta adeo ejus ingenii vis est, ut non erubuerit, pro re nata, ipsum Medicum Clementi VIII. proponere; quem sola viri nimium re∣cens aetas detinuit. Interim cum in publico Romano Gymnasio subsellium vacaret Logicae facultatis docendae, munus hoc pro illo à Clemente Pontif. Cardinalis idem impetravit, in quo novem continentibus annis se exercuit. Accersitus intra id tempus auctoritate Francisci Piccolominei, post obitum Petrellae, ad Gymnasium Patavinum: quo, Cardinale ipso repugnante, cui operam etiam in medendo navabat, non accessit. Interea variis in disputatio∣nibus, ac publicis conversationibus, sui ingenii specimen praebuit. Potissi∣mum vero enituit in sacris orationibus, quae ante summum Pontificem recitari consuevere; quarum quatuor ad Clementem habuit; unam die Cinerum in Templo S. Sabinae: alteram in seculari anno Jubilaei, primo annidie, quo di∣ctus Pontifex Portam Sanctam aperuit: tertiam de Ascensione, in Templo Vaticano: quartam de Sanctissima Triade in Sacello Pontificio, Clemente, gravissimo, & exactissimo judicio, semper probante. Paulo post, cum Phi∣losophiam qui praelegeret in eodem Gymnasio defecisset, duobus jam exactis annis, nullo ex iis, qui proponebantur Clementi, probato, cum nulla ipsius intercessissent servitutis obsequia, nullus ambitus, nulla Principum gratia; quin cum nihil tale ipse cogitaret expectaretve, corporis & animi angoribus male fractus, singulari beneficentiae exemplo, sponte, & motu proprio, ut dici solet, tali provinciae obeundae aptissimus judicatus à prudentissimo Prin∣cipe, muneri diu à pluribus expectato praeficitur; in quo postmodum con∣stanti labore, & pertinaci studio usque ad annum quinquagesimum tertium suae aetatis perseveravit. Perspectum deinde est, Clementem diu versantem animo cui deferendum esset negotium tam arduum, qui & ejus dignitatem su∣stineret, & munera persolveret, à Bernardino Biscia Aulae Consistorialis, ut vocant, Advocato, atque eo tempore Collegii Praefecto, viro, & majorum gloria, & doctrinarum laude, & eruditionis praestantia in Romana aula, ne∣mini secundo, ut illud Caesari, adhuc inscio praeter spem omnem, & expecta∣tionem committeret, nolentem, lubentemque deductum fuisse. Sane Histo∣riarum monumentis compertum est, Bernardini majores ruentis Italiae cardi∣nes extitisse. Cum enim ad Tranum, Trajanopolim olim dictam, à Traja∣no Imperatore conditam, miles Italus ab hoste multis contumeliis affectus, pro patrio decore, aequo in campo libenter se pugnaturum obtulisset, de commu∣nis consilii sententia à Nmursio, & Consalvo Ducibus, fide atque obsidibus utrinque datis, & pactis jurejurando constitutis, campo inter Barolum, An∣driam, & Quaratam, modicis spatiis, ne pugna diutius traheretur, circum∣scripto, ex Gallico genere tredecim equites undique delecti sunt; totidemque Itali praestantiores illustrioresque, poscebat convenire, qui alacri postea certa∣mine victoriam, aeternumque nomen sibi 〈◊〉 Italiae compararunt. Inter illos, Romani Joannes Capocia, Hector Juvenalis, & Joannes Bracalon qui Bisci∣am Familiam, ac ipsum Bernardinum (Laudonia namque Bracalonis filia ho∣nestissima omniumque virtutum genere conspicua muliere Bernardinus erat prognatus) praecipuo virtutis militaris exemplo, triumphalique ex integra na∣tionum gloria illustravit. Et profecto dignus erat, qui justi exercitus amos gerebat, justis exercitus honoribus, de justo exercitu triumpharet. Neque Page  580 Bernardini fama humilior in pacis concordiaeque studiis extitit. Multa is acri, solertique ingenio in administranda Republica laudabilter inventa, efficacis prudentiae impetu, non sine maximo civium commodo peregit: multa scripsit foelicis ingenii monumenta; quae cum edi publice i••ersit▪ ejus humanissimum filium aelium, virum, praeter raram in rebus sacris & Juris prisci ac recentio∣ris scientia eruditionem, vera pietate, prudentia, animi magnitudine, can∣dore, in Rempublicam charitate, benevolentia, & aequitate praeditum, & vir∣tutis patrnae, sicut & rerum haeredem, assiduis crebrisque precibus rogatum, à me adductum iri spro, ut praeclaros illos prudentiae foetus in vulgus edat, publicique juris ut fiant, pro suo in literatos studio patiatur. Bernardinus itaque Caesaris ingenium viresque cum haberet exploratas, ne Rempublicam fraudaret. Pontifici consilium suum de eligendo Caesare, reique rationem om∣nem exposuit. Hoc laboris onere suscpto toto pectore, atque indefesso labore nec vulgari eloquio etiam ipsis quandoque adversis Musis, Peripateticam hi∣losophiam exhibuit auditoribus, non difficultatum ambagibus, & sententia∣rum tenebris involutam, sed claram am & patentem abauctoris, quem de∣clarandum suscperat, doctrina, nisi Christiana pietas aliud moneret, nus∣quam recedens. Quae enim aspera jam & inaccessa, vel interpretum injuria, vel malignitate temporis, vel quod saeculi hujus vitium est, delicatioris stoma∣chi, & à quovis alieni labore inertia videbantur, apertis verborum lumini∣bus, ex veterum Peripateticorum declarationibus, quibus uti & rationi ma∣gis, & veritati consentaneis, enixe insistebat, plana, & levia, ideoque grata & tempestiva proponebat. Diutius studiosorum hominum animi dubitarunt, vis-ne & acumen ingenii, & sententiarum sublimitas, an eloquentia ipsa, modusque rerum tradendarum facilis, sed non vulgaris; elegans, sed non ob∣scurus; gravis, sed non tumens, in Caesare praestiterint. Quare omnes unre in hoc convenere, ut omnia admirarentur, ac veluti quid divinum & natura humana superius laudarent ac colerent. Aristotelis & Platonis dogmata, sententiasque omnes ita in promptu habebat, ut soepe soepius, parta occasi∣one paginas integras & capita sine ullo librorum adminiculo fideliter, nec uno verbo inverso ex memoria reciaret: idque & non multis antequam excederet dicbus, in Socratis Apologia & Euthyphrone, Platonicis Dialogis, contigit: quos paucis exceptis, quae Dialogi potius introductio, quam Dalogus sunt, nulla immutata serie, neque sententiarum, neque verborum, integros pr in∣tervalla memoriter habuit. Quod & in aliis auctoribus, quos semel lgerat, usu venisse illi compertum est. Ita ut nunquam ad Syllabos, aut rerum cata∣logos cum libris expressos recurrerit; ridebatque eos, qui tam labili. nec ve∣raci fundamento, ita fidunt, ut ingenio vel lucem, vel opem addi posse prae∣sumerent. Hinc factum est, in tam varia atque continua librorum lectione, nihil ut ille excerpserit, scripseritque alieni laboris. Ea tamen irmatus re∣rum memoria, nunquam ex aliis, aut publica enuncia vit, aut scriptis tradidit, quod in proprio auctore, tanquam in fonte oculatus ipse prius non viderit: Nec Cathdram ascendit imparatus, sed praeviis labore, studio, lectione, ac consideratione summa. Itaque nemo in laudandis fidem, nemo in exponen∣dis diligentiam, nemo in tradendis auctorum sententiis solertiam accusavit. Hoc ingenii acumine ac dexteritate, multa molitus est, multa aliis intentata Page  581 aggressus, felici exitu assecutus, promptus ad inveniendum, ad disponendum scrius, facilis ad eloquendum, atque opportunus; ad scribendum tamen in∣eptus, & segnis, ideoque et si multa ingenio superavit, & collegit, taedio ta∣men scribendi, ac segnitie, ut amissa, ruerent, non parvo studiosorum dam∣no, passus est. Suadentibus amicis, ut ad scribendum induceret animum, neque vinci se à simili labore permitteret, pollicebatur ille quidem, & cum unum vel alterum caput scripsisset, abjecto longius calamo, morbum corpo∣ris, oculorum aciem, dolorem capitis, vel quid simile causabatur. Et profe∣cto characteres ejus ineptissimos, scriptionis lineae distortae excipiebant, ut dif∣ficile esset, cum in finem unius pervenisset in parto dextera, principium alte∣rius in laeva, nisi digito retrogrado ducente, invenire; & ipse etiam, qui scripserat, id haberet negotii▪ ita ut dum is ea legeret, in risum effundi coge∣remur, & ille etiam ridens, mirum id esse diceret. Cum enim ipse varios scri∣bendi modos compertos haberet▪ primum à summo dextro ad laevum latus de∣ductum, qui erat vetus Hebraeorum: Secundum à laevo summo ad dextrum, qui est jam fere omnium praeterquam Hebraeorum & Sinensium: Tertium ex utrque mixtum, sed à laeva incipiens, qui fuit recentior Hebraeorum, & an∣tiquus Graecorum, & Latinorum: Quartum Sinensium, & aliorum, qui à su∣perio parte linea recta ad inferiorem feruntur; neminem se vidisse dicebat, qui à summo sinistro ad imum dextrum, lineas duxerit, sed se primum illius inventorem esse scriptionis: & eo magis, cum illius scriptio, figuris hierogly∣phicis 〈◊〉 qidvis alid prae literis, notantibus. Quare & paucissi∣ma scripsit, & quae scripserat, ab eo solo, difficulter tamen legi potuerunt. Quod si scriptio ingenii facultatem & alacritatem secuta fuisset, multa jam extarent ejus monumenta, quae ejusdem taedio perierunt. Utut tamen fuit, scripsit libros tres De immortalitate animarum, ex opinione Aristotelis, annum agens quinquagsimum. De Phaenomenis in orbe Lunae Physicam disputatio∣nem. Et De Luce, & Lumine, Aloysio Caponio cardinali celeberrimo con∣secratum. De Sympathia, & Antipathia rerum, ad defendendum unguen∣tum, quod vocant Armarium, sive magnticam curationem, à multis temere oppugnatum, & tanquam superstitiosum dam atum. Quod ips sine ulla su∣perstitione expertus, verum & legitumum esse compererat, & hoc vi, faculta∣teque rerum naturalium, quarum nobis virtutes ignotae. 〈◊〉 in Are∣stotelis libros de Insomniis & Divinatione per somnum. Tractatum de C∣metis, occasione cujusdam Phaenomeni, Romae visi supra monem Pincium, die nono Novembris, 1613. Disputationem de Coelo animto▪ nostra opera publicae utilitati editam Typis Voegelianis, anno 1622. 〈◊〉; dum palatinam Bibliothecam, à Serenissimo u •… sque Bavari Duce Maximiliano S. R. In▪ perii Arhidapifro, & Principe Electore, Heidelberga capta, spoli∣um factam, ultra Trophaeum Gregorio XV. Pont Max. donatm Romam advehendam, summis laboribus, & priculis curabamus. Plurimas oratio∣nes, inter eas paecip •… de sanctissima Triade, De laudibus ••onis X. De laudibus Philosophiae. Hieronymi item Pontani Philosophi insignis, cui in Cathedra suc •… rat, disputationem De Immoroalitate animi humani, jussu Cardinalis Sanctae Severinae dendam curavit. Alios tractatus & opuscula, videlicet De Philosophia naturali, supernaturali & ethica, juxta dogmata Page  582 Aristotelis, & Antiquorum. De Incantationibus, fato, libero arbitrio, & praedestinatione, contra Pomponatium. De nutritione, & augmentatione. De speciebus intelligibilibus. De Anima commentarios, morte prae∣ventus, partim non absolvit, partim scidit; quod non arriderent, nec ultimam posuisset manum, Vulcano commisit. Fragmentum De speciebus in∣telligibilibus, à fato; incendioque salvum, ne studiosos fraudare videamur, cum aliis edemus. Unus est in omnibus dicendi modus, eadem methodus, non dissimilis exponendi ratio, &, ut uno verbo omnia complectar, universa parentis effigiem prae se ferunt. Purioris sermonis sectator, semper oratio∣nem variis figuratam luminibus, moderate tamen, & graviter, cum per res ipsas licet, exornat. Ratiocinationibus, & argumentis, quibus adversarium pellit, prosternitque, densus; nec ab eruditione tanquam severus Philosophus abstinet; ludicra ac puerilia aspernatur, veritatis amator, ipsa naturae adyta penetrat, inde{que} veritatem extractam solidis rationibus aperit. Non defuerunt qui illum in referendis aliorum opinionibus ac sententiis tanquam prolixum: at ubi verbis opus erat ad rem subjectam enarrandam, nimis arctum accusa∣rent, vitioque illi verterent, quod multa difficilia & ardua, non ex propria sententia, sed ad ostendendum ingenii acumen, aliter ac res forent, protu∣lerit.

Fuit habitu corporis succulento & sanguineo, ita ut saepius, intra eundem annum, magnam sanguinis copiam mittere cogeretur, in gravissima pericula ab ejus redundantia conjectus ventre protuberanti, colore semper florido, oculis prominentioribus, auribus mediocribus & decore efformatis: fronte nec nimis arcta, nec nimis ampla: dentibus minutioribus, solidis, ac nitidis. Vini aliquantulum avidior fuit, tum ob bilis copiam, qua abundabat: tum ob animi agitationem, qua facile aesuabat: Ita tamen vina appetebat, ut à generosis & dulcibus quam maxime abhorreret; tantum enim acidioribus, adstringentibus, & oligophoris delectabatur. Nec propterea unquam ob quemlibet vini potum, negotiis vel siudiis impediebatur; quinimo, & à prandio, & à coena lectitare semper pro veteri instituto, jam inde à pueritia, cum primis literis operam da∣ret, solitus, morbosam juventam & praeproperam sibi mortem paravit. In victu mirum est dicere, quantum sobrius fuerit, pane ac vino apprime con∣tentus, carnium minimum avidus, ita ut vix bis, aut ter in hebdomade ipsis vesceretur: ovis non multum tribuebat; caseo magis delectabatur; infensis∣simus multitudini ferculorum, raro, ut alterum degustaret, adduci poterat. Multis ante obitum annis, acetarii aliquid, & parum casei tantummodo, vel fructum aliquem in deliciis, & pro lautissimis eduliis habuit. Saepissime una tantum, aut duabus, ad summum, panis buccellis, & vino contentus erat. Brevis somni, & laborum patientissimus, quousque per gravissimos morbos illi denegatum non fuit. Ingenio acri, elatiori, & injuriae impatienti, caete∣rum Latinis disciplinis maxime accommodato, ac Philosophiae potissimum naturali, cui semper studuit, ut ejus monumenta testantur. Eloquio fuit vehementi, ita ut etsi pacate loqueretur, & cum viris magnis, imperium quodammodo prae se ferret; liberiore dicendi audacia, nulla habita ratione, vel personae, vel temporis, vel eventus, dum se laesum existimaret, & vera loqueretur; quibus rebus magnam sibi invidiam concitavit. Pecuniarum Page  583 nullum ei fuit studium; quod enim habebat hilariter inter Amicos impendebat, acerrimus avaritiae hostis, quam homine libero indignam dictitabat. Addbat etiam nescio quae ex severioris austeraeque Philosophiae arcanis; Paupertatem Philosophiae vernaculam esse. Omnia flagitia, & culpas divitiarum alum∣nas, virtutes paupertatis: ab eaque enutritos esse quoscunque laude aliqua insignes miramur. Civitates ab ea, Respublicas, Imperia fundata. Tan∣dem, neminem pauperem esse, qui quantum vult, habet: idque hominis ani∣mo aestimari. Cupidinem multa acquirendi, inopiam esse; Divites aliis visos, sibi ipsis non fuisse: Pauper enim homo sit appetendi egestate: dives, quae∣rendi satietate. Tenacissimus amicitiae, quam neque ex gravissima occasione scidit, ad iram vehementius incitatus, quae tamen brevi interposita mora, vel levi ab laedente satisfactione accepta, statim defervesceret. Constantissimus veritatis assertor, & capitalis hominum mendacium hostis, quos destruere ci∣vilem vitam, ac mendacium esse vitium srv, & pssimo dignum, inter dis∣serendum affirmare consueverat, ac proptera nunquam didicerat assentari. Antequam Cardinalis Sanctae Severinae è vta discederet, ipse in penates priva∣tos secessit, ac pri •… m multis annis in Exquilino Colle, deinceps in Quiri∣nali, ubi & vita functus est, & haec, quae extant ipsius monumenta, conscrip∣serat in Aedibus familiae Grimanae, vixit; aeris claritudine, & subtilitate ad∣modum delectatus. Ibi dum degeret à Sigismundo III. Polonorum & Su∣corum Rege, accersitus, ut ei operam suam Medicam in Polonia praestaret, datis literis ad Abbatem Bartholomaeum Prociscum, tum Neapoli Regis ne∣gotia agentem, ut quamcunque vellet illi pecuniam Romae persolveret; Ob∣sequi Regi invictissimo non potuit, morbo, quo aegre conflictabatur, impe∣ditus, & ulcere in vesica tunc primum enato, ex quo Amici cerissimam illi mortem ob ingens frigus, quod ulceribus maxime est inimicum, antequam eo perveniret, comminabantur. Posthac à Petro Aldobrandino Clementis VIII. fratris filio, literariis exercitationibus, quibus ipse, erudita hominum corona, inter prandendum summopere delectabatur, praefectus fuit. Ad∣erant continuo Joannes Mattheus Caryophilus, Marcus Antonius de Pros∣peris, aliique; sed hi potissimum Julio, primus propter arrogantem de se opi∣nionem, & alios contemnendi libidinem odiosus: alter ob facundam, placi∣dam, & plane urbanam facetamque consuetudinem summopere gratus. Cum aliquando de quaestione Philosophica discptaretur, nec Antonius cum Caryo∣philo conveniret, Caryophilus, subcruenta facie, namque eam bile accendert, clamoribus domum implere, miari viri ignorantiam qui quo magis literis in∣cumberet, eo magis intellectu ac cerebro induescret, se omnia optime cal∣lere, & uno die plura percurrere, quam Antonius vel alii pluribus debus. Tum Julius; verum Caryophilus ait. An non vides Antoni dum tantum unam paginam percurris, uno eodemque tempore Caryophilum ambas (erat enim luscus, & utroque oculo, hac atque illac videre videbatur) percurrere? Alias dum nimis vocem in disputationibus efferret, atque nulla causa astantium au∣res contunderet: Quid id est, ait Caryophile? Si jejunus es, ••olidus es; si pransus, jam ebrius obgannis. Sic etiam cum quidam inter convivandum, uxoris flagitiis famosus, argutaretur, & distinctione partium urgere videre∣tur: nam dicebat, est vel hoc, vel hoc; si hoc id erit; si hoc, aliud erit: & Ant∣nius Page  584 argutiola implicaretur; Julius dixit: Quiesce Antoni, argumento huic responderi non potest, cornutum est. Cum eodem Aldobrandino aliquan∣diu etiam Taurini fuit, dum Cardinalis apud Serenissimum Sabaudiae ducem, sibi amicitia conjunctissimum, degeret.

Obnoxius fuit difficillimis morbis à capite, hepate, renibus, & vesica, an∣tequam tricesimum suae aetatis annum egrederetur: molestissima tamen acce∣dit salsa & acris distillatio, à capite, per occipitium, & spinam, ad renes, vesicam, & os sacrum descendens; ex qua excitatum ulcus acerbissimum, quo is summa patientia, multis annis exagitatus, tandem maximis doloribus stranguriae, & dysuriae inchoatis, mox in alios atque alios morbos prolapsus est. Morbus etiam inde aggravatus. Nam ut diximus, Taurini degens, cum cerea fistula impeditum sibiurinae cursum procuraret, fistula media rupta in vesica delituit. Cum id communicasset amicis, & periculum sibi immi∣nens ex ea, si non extraheretur, audisset, statim ad fabrum ferrarium, erato; is Horologiorum artifex, profectus, postulat, si posset ita instrumentum con∣ficere, quod introiens partium extremarum hiatu, quidquid obviam fuerit, apprehenderet, apprehensumque ita teneret, ut nunquam dimitteret. Faber ubi se id facere posse, juratus etiam asseruit, rem illi totam indicat; ille quam diligentissimè, quod promiserat, effectu etiam comprobat. Tum Caesar ferro perforamen, unde urina exit, in vsicam intromisso, fistulam arripit, arreptamque inde evellere, vel si una cum ipsa animus evllendus esset, cona∣tur. Sed cum non extrema sui parte, sed media esset apprehensa, ideoque circumvoluta, & in molem aucta, quam nec foramen caperet, etiamsi duplo lrgius esset, difficulter extrahitur. Ille nihilominus strictis dentibus ferrum, quanta poterat vi, evellit, unaque cum ferro, non sine dolore a rocissimo, & inconsolabili vulnere fistulam, quod magis ac magis indies auctum, majores quoque excitabat dolores: hinc humorum fluxio molestissime hominum per∣tractabat De qua cum Romae inter medicos consuleretur, omnes in ea •…∣tiam abierunt, alio humorem, idque cauterio, quod carnem perforaret, ••r∣rivandum. Dam Chirurgi moliuntur, & uncis ferreis carnem ausrr•…∣gunt, ut ignito ferro aditus patentior, ac securior fiat, Julius eorum studium irridens, ex solatis forcipibus, digitis carnem comprimens sumensque, ad id ferro ignito ipse sibi vulnus inflixit: indeque ferro elato, adhuc digitis car∣nem semiustam tenentibus, funiculum cera illitum foramini ingessit, suque manu adaptatum ita composuit, ut Chirurgis opus non esset. Exhorruerunt omnes facto, ipseque qui aderam, aspectum ita crucem non sustinens, foras prripui me. Postmodum rogatus an doluisset, hominem fortem dolorem on capere, dixit. Tum ipse: At hominm fortem insensilem esse non pu∣to. Homo▪ respondit, voluntate insensilis sit: dum modo velit, punctu∣as exterarum rerum non sentit. Alterum postquam addidero de hisce, di∣c••di 〈◊〉 faciam. Sanguis ob imbecillitatem valetudi is mittendus est: adst Chirurgus, nudatum brachium ligat, adversis digitis consricat, dum vnae tun••nt, lan••olam sumit. Verumtamen cum ob succulentum corporis habitum venae non ita per se agnoscerentur, ad inferendum vulnus dubie 〈◊〉 confrbat. Id ut vidit Caesar: An fimis? ait, & haeres? A mittendo 〈◊〉 longe timor arccudus est, & Chirurgus hac se ratione, ut recte id Page  585 faciat, componere debet. Simulque è Chirurgi manu lanceolam capit, & sine alia cunctatione venam sccat, & dum altero digito os venae comprimit, ut habeat suam lanceolam Chirurgo innuit & poculum admoveri jubet. Ad∣motum est, excepit, quantum aequum erat excipere. Obligato tandem vul∣nere, è sede se movet, & ambulat. Mlto plura referre possem, sed haec ad pa∣catum, suique potentem animum comprobandum sint satis. Suam ipse cor∣poris constitutionem, aegramque valetudinem lib. 3. de Immortalit. anim. cap. 5. his verbis ita prosequitur. Nihil magis, quam litterarum studium & potissi∣mum speculatio calorem vitalem dissipat, morbos accersit, vitam breviorem reddit. Quod ipsmet malo meo edoctus fateor, qui naturae beneficio, vali∣dissimis donatus membris, habitu totius corporis vegeto, firmo, ac pene athletico, cum temporis injuriis diutius luctari, usque ad ultimam senctam, & faile superare, aut eludere potuissem; nisi his studiis distentus, quibus ta∣men vacasse non piget; quamvis ab illis adeo attritus fuerim, ut viginti jam abhinc annis, variis ac difficillimis morbis implicitus sim, crebris potissimum febribus; sed perenni à capite ad sbjectam spinam, ac renes distillatione, qua incessanter, & sinespe salutis affligor, ob intemperiem in cerebro jam con∣tractam, ex evaporationibus, intempestiva, sed necessaria speculandi assuetudi∣ne excitatis, & quinquagesimum vitae vix attingns annum, adeo effoetis sum viribus, ut semel in die cibos sumere cogar, & cam in caeteris senectutem experiar, quam vix septuagenarii consueverunt. Pancis antequam è vivis excederet mensibu (quod tam verum est, quam mirum) quadam animi re∣rum futurarum praesagitione ita ferebatur, ut imminentem mortem praevide∣rit, aliisque praedixerit, & omnibus clarissimo testatam argumento confirma∣rit. Locum enim sibi ad sepulturam aptum munificentia Patrum Carthusia∣norum concessum, elegit & marmoro lapide erecto, quid de rebus humanis sentiret, quosque profectus ex pertinaci, continuaque verae Philosophiae lecti∣one habuerit, exsculptis literis patefecit. Quid inde? Rebus compositis, pacatoque animo, ingeni desiderio exposcebat, ut solutus corpore, Deo vi∣veret. Et ne quid ageret inconsulto, quod & illi vitio verti posset, totum se Deo dederat, & Michaeli Gislerio, quem semper magni fecerat, pietatis, do∣ctrinae, singularisque probitatis ergo commiserat. Quare ad illius dicta, quasi oracula, praeceptaque divina se informabat, prque illius monitis, •…∣tera omnia flocci pendbat: quod & paulo ante quam morereur •… m om∣nibus opere ipso effecit. Cum enim in gravissimis illis, atque atrcissimis do∣loribus à Gislerio inviseretur, fortqu〈◊〉 loquend•• de cubili, in quo aegro∣tabat, sermo incidisset, Gislerius, libexo ut est ingenio, placidis verbis signi∣ficavit, se illud minime probare, quod obscurum nimis, nec aeri obvium, ideo halitus in eo interceptos, ac pressos in prniciem d •… e, minarique exi∣tium; quamobrem consuleret ipse, ut in alium locum patntem 〈◊〉, & lucidum transferri se curaret. Obmutuit, imperiumque corde s •… m, postquam Gislerius discessit, implere qua ratione posset, diu animo cogitavit, cum aliter non liceret per morbum, quo distentus, omni motu, velati cada∣ver, privabatur, vocatis iis, quorum opera utebatur▪ ut omnino se in vici∣num cubile adveherent, hortatur. Illis repugnantibus, morbique impedi∣menta proponentibus, sic, ait, peragi debet, etiam adversa valetudine, & Page  586 deficientibus viribus. Gislerius sic adhortatus est, in ejus adhortatione vis laet imperii. Dabit Deus vires; quo jussit, promptus accedam. Ne in no∣vissima hac hora, ita Deus à vobis malum omne avertat, deseratis gravi morbo exhaustam. Sinite vestra ope, qui mea non possum, Gislerii praeceptis ob∣temperm: frustraque lassum corpus erigere tentabat. Familiares non sine ingenti labore, tristitia, lacrymarumque effusione, humeris, manibus, brachiis, toto denique corpore dulce onus, omni motu destitutum, in aliud cu∣bile transferunt, & declinatum fovendo, si quid exposceret, interrogant. Sat bne, ait, mecum in omnibus actum est: paululum post, sicuti accepi, videbo. Vere Deus magnus, ac potens est in misericordiis suis. Sed unde egressa est, revertatur oratio. Loco jam humando corpori praeparato, ani∣mum ad ipsam mortem assuefaciens, continua ejus meditatione, non alio di∣stractum, neque invitum, ad Deum ipsum reserebat. Cujus amore jam in∣•… s ardebat, memoria expergefactus festinabat ad exitum, beneficiis erige∣b •… ac morae impatiens, omnibus votis id exorabat, ut liceret sibi huma∣nis hisce iudumentis abjectis ad divinam gloriam, sempiternaeque lucis ma∣jestatem traduci. Itaque jam illi voluptates, deliciae, dignitates, fastus, & quicquid aliud apud homines in pretio est, omnino sordebant. Tandem, quo voti compos fieret, vehementius morbus familiaris invasit. Accersit Francis∣cum Carum, ob elegans ingenium, velut musarum & gratiarum alumnum, plurimis annis arcto amoris vinculo sibi dilectum: meque unum, quo cum rationes omnes studiorum, nec non & adversae fortunae temeritatem, rerum{que} angustias, magno suo solatio, atque oblectamento, sedulo communicabat. Postquam vero convenimus, non contraxit frontem tristitia, sed dulce riden∣tibus oculis, manuque utrique arrepta, En, inquit, Deus propitius, quae sua est benignitas, vota concessit. Aegritudo haec fine dubio vitae meae finem im∣ponet: jam ducor ad corporis hujusce, quod mihi tandiu ne Deum viderem, ne illo fruerer, obstitit, solutionem. Laetus expecto vocem Domini, quae ut felix, faustaque auribus insonat, omni qua possum reverentia Deum exoro, vosque pro me preces effundere. Satis diu mundo vivimus, vivamus Deo, Dum haec dicret contremuit totus, distortisque brachiis, digitos in pugnum contraxit, arique morsu adstrinxit labia. Quid esset quaerimus. Dolorum, ait, qui per totum corpus vagantes, interiora dilacerant, omnesque partes excuciant, effectus hic est. Nae hujus vitae constitutio summa calamitas est▪ sexcntisque infirmitatibus obnoxia. Quid in se homo habeat, pro quo in Deum arrogans insolesit nondum capio. Sicque de rerum omnium opisice, mundi structura, hominisque creatione multas, variasque difficultates sol∣vendo, & loca divinae Scripturae explicando, ita more suo diligenter, & eru∣di•• exposuit, quemadmodum à sano, & omni dolorum cruciatu libero ex∣poni possent. Caduca haec esse, nulliusque dignationis, quae praeterierant; aeterna, Deo ipsi coaeva, quae futura speraret. Interim nocte sequente dolor atrocior cor occupat: pedes distenti difficile contrahuntur, motuque corpus •… um, in unam tantum partem quieverat. Sicque identidem magis ac 〈◊〉•… tudine grassante, doloribusque crescentibus, vacillare vires, facul∣〈◊〉•… ui, ruere omnia in pejus percipiebantur. Sana tamen mentis acie, •… que inconcusso, quae sibi & usui esse & utilitati, quasi non de proprio, Page  587 sed alieno morbo tractaret, praecipiebat semper hilaris. Quare & inter lo∣quendum si joco tum aliquid, ut ejus animum quodammodo sublevarent, Ami∣ci protulerunt, neque risui pepercit, neque cachinnis temperavit. Quae ego dum nimis attente considerarem, exciderunt invito lacrymae quas diu sponte effluentes continebam, ne aegro molestiam exhiberem. Ubi ipse istud ani∣madvertit, solutus in risum, Quid id est? ait, quae perturbatio? Itane dulce ac gratum tibi erit in meis deliciis, ac felicitatibus lacrymas fundere? Cave, mea solatia tua moestitia confundas. Jam iter confecimus, jam ad metam pervenimus. Nunc laetitiae exultare, nunc gestire gaudio, nunc voluptatibus indulgere debemus. Adsis Deus, disrumpe moras: animum, quem tuo san∣guine expiasti, promptum suscipito. Pridic antequam de vita decederet, ni∣gram, atramque bilem veluti fuliginem evomebat: tum mihi accersito dixit, Quod faustum sit, imminentis signa mortis conspice; statim enim ac cessarit vomitus, animam efflabo. (hicque Hippocratis textum recitavit.) Observa ta∣men, raro enim simili ratione atra bilis cernitur; & mihi semel, aut bis eam sic aspicere contigit toto illo spatio, quo Medicinam exercui. Indeque digi∣tis arreptam, spissatamque in globum contrectabat; quae ilico dissolvebatur in pulverem, & deinde in globum reducebatur: camque aiebat saporis esse acidissimi, ita ut difficillime illam evomeret. Ita magnus vir, integris sensi∣bus, ac mente ad extremum usque spiritum (nunquam enim eum loquela de∣stituit) & ratiocinabatur, & exponebat eruditissime, & exposita suavissimis verbis confirmabat. Anno itaque Christi MDC XXIV. qui ejus vitae fuerat quinquagesimus tertius, per viginti quatuor dies cum ejusmodi doloribus con∣flictatus, 16. Cal. Martii, sub auroram, veluti in somnum conversus, maximo Amicorum omnium dolore, & luctu obiit: cum antea cavisset, ne aliud suo monumento Epitaphium incideretur, praeter id quod ipse vivens exsculpen∣dum mandaverat. Illud vero tale est.

Page  588

D. O. M. JULIUS CAESAR LAGALLA, Lucanus, Comes Palatinus, & Protonotarius Apostolicus totos annos tigiuta duos doctrinam Aristotelis PUBLICE IN URBE PROFESSUS Intelligens PHILOSOPHIAM ESSE MEDITATIONEM MORTIS, Hic locum humando corpori Ut animus piorum precibus juvetur Vivens elegit, Anno suae aetatis LII. M DC XXIII.

OBIIT XVI. KAL. MART. M. DC. XXIIII.

〈 in non-Latin alphabet 〉.

Carmen Graecum, quod in Inscriptione ultimo loco positum est, nos ipsi post mortem Lagallae insculpendum curavimus, Platonis verba respicientes, quae in Phaedone, morte jam imminente, Socrates de Cycnorum natura dis∣seruerat.

De Docto Quadrumviratu hic occurrente, EPIGRAMMA.

Lagallam, Allatium, Naudaeum, teque Patinum
Sorte coisse videns quis putet absque Deo?
Nempe volens solidae doctrinae fingere cubum,
Quadratum toto publicat orbe decus.

G. SAWAGEON, Nivernensis, Lagalla. discipulus, ex Academia Romana Medicinae Doctor, & Lugduni Aggregatus.