Page 421
Oratio Funebris, Habita in Collegio Mertonensi à JOHANNE HALESIO; M••••. in Artibus, & ejusdem Collegij Socio, Anno 1613 Martij 29. Quo die Clarissimo Equiti D. THOMAE BODLEIO funus ducebatur. Ornatissime PROCANCELLARIE, Clarissimi, Doctissimi, Vene∣rabiles Viri.
FAcietis mihi, uti spero, inauspicatae orationis veniam, si quod intus apud me diu sum commentatus, & tacito tantum praesagio divinabam, illud coràm apud vos ho∣dierno die praedicem: videri mihi & artium & caetera∣rum rerum semper legem esse, idemque, quod reliquis omnibus, Musis etiam literisque senium & interitum im∣minere. Non refricabo alicujus antiquioris seculi in∣fortunia: ipsum hoc, quod agimus, incusabo aevum, reliquis impendio infelicius. Nam quam tandem aeta∣tem majora literatorum dispendia afflixerunt? Aut quod unquam seculum tot tamque continua doctissimorum virorum busta funestarunt? Illam auream uber∣tatem, illam sylvam hominum in omni artium genere praestantissimorum, quam, non dico majorum aetas, sed pueritia nostra vidit florentissimam, eam pene om∣nem juventus nostra vidit extinctam. Whitakerum, Bezam, Zanchium, Rainol∣dum, Junium, addo etiam alterius licet Musae, Scaligeros, Lipsiumque cum non∣dum per aetatem aestimare potuimus, (proh dolor!) amisimus. Scilicet in au∣tumnum quendam incidimus multo infelicissimum, in quo necesse fuit tantam literarum & eruditionis segetem infringi, demeti, exarescere. Sed nondum pe∣nitus animis fracti concideramus: in medijs bustis, funeribus, & exequijs spem tamen aluimus impudentem. Nimirum subijt animum, nos homunculos, ubi salillum, quod habemus, animae expiraverit, totos perire: literas vero immor∣tale fas habere, nullius aevi senio intermori, nulla invidia carpi, nulla oblivione sepeliri. Qpippe supererant praestantissimi viri, & in rebus agendis nil nisi im∣mortale cogitare soliti, qui in eo negotium, in eo otium, in eo vigilias, in eo etiam somnum reponerent suum, ut mortalitatem, quam literatis depellere non possent, ab ipsis tamen literis pulcherrimis consiliis & operibus propulsarent. Sed dum nobis faciles adblandiremur, & infelicium literarum miseram solitudi∣nem cogitationibus istis solaremur: nescio quae solatijs nostris insidiata invidia, ut nihil amplius, non spei, non speculae, fieret reliquum, subito nobis subduxit hunc magnum Musarum patronum, & Academiae nihil praeter charissimi capitis