Ab his tamen ille, caeterisque omnibus, ijs etiam, quibus in adolescente solet esse venia, non metu poenae, sed turpitudinis odio temperavit. O dignum vita lon∣giore Principem, in quo boni mores plus valebant, quam in nobis bonae leges▪ Sed quid his tamdiu immoror? Agrum sterilem nemo unquam laudavit, quod tribulis, carduisque non horreret; sed siqua bonae frugis ferax terra, herbas no∣centes, & inutiles non pariat, ea demum laudari digna est. Videamus ergo ista Principis innocentia quibus porro virtutibus cumuletur, nam & fungi & stipites vitijs carent. Qua quidem in parte illud metuo, ne post Xenophontem, Cyrum aliquem iterum describere vidcar, non qualis erat, sed esse debuerat. Deum er∣go inprimis Opt. Max. sancte juro, me laudes Principi non suas afficturum nul∣las, & si ob inauditam ejus in hoc aevo, & hac aetate perfectionem orationi meae desit fides, veritatem non defuturam. Id unum deprecor, ne quae à me hodie audietis, aut omnia quae dici possint, aut optima putetis. Cogit enim me ini∣qua hora, ac si in hortum flosculis omnigenis consitum venerim exiturus, raptim sine delectu proximos quosque colligere, ex quibus olim, si erit otium, sinent∣que sata, Principi Illustriss. corollam nectere in animo habeo. Et statim quidem ungues non teneo, quin te, pietas, decerpant, vitiorum omnium expultrix, vir∣tutum mater, quibus tantum superemines quantum homini Deus. Omnibus quidem necessaria, Principibus adeo, ut si religioni non sint, superstitioni saltem esse deditos è Rep. putandum sit. Si enim volumus ex omnis aevi historia, ex∣empla domestica, peregrina, omnium gentium, nationumque conferre, invenie∣mus sub Mezentijs semper & Hostilijs, aut dissipatas bello Resp. aut afflictas: sub Numis placida compositas pace floruisse. Non inde adeo, siquid ego judi∣care pes••im, quod, sicut amatores Dominarum absentium picturis delectantur, sic fictae quoque religionis imagini faveret Deus; sed quod falsa omnia veris ••mmixta sint, ipsaque superstitio tantum de vera religione trahat, quantum ad Remp. continendam satis sit. Solent enim populi, quamvis feroces, regi super∣stitioso subditi, ad ejus exemplum Deorum metuentes esse: qui autem sic sunt, eos non tam facile aut inter se seditionem aliquam, aut in Principem motures recte apud Xenophontem reputavit Cyrus. Nec illi nescierunt improbiores Principum, sed astuti doctores, qui vanitatem hanc (sic enim vocant) in plebe fovendam, & augendam putant, ipsumque ideo Principem quem esse religio∣sum nolunt, videri volunt. Quanto melius Serenissimus, & pijssimus Rex, ex vano mendacium Deorum metu, aestimans veri quid valeat reverentia, usuque doctus suo stabilissimum regni fulcrum caelo infigi, filium charissimum in aetate fallendi nescia, non simulare pium, sed vivere insuevit, quem nondum prima verba satis exprimentem orare docuit: nec dum religionis capita recte intelli∣gentem memoriae mandare jussit. Quod sicui obscurum esset, quam simus na∣tura tenaces eorum, quae primis annis imbibimus, hinc esset perspicuum, quod illa duo pietatis officia, quibus à puero imbutus fuit Princeps optimus, non alius adolescens resipuit magis. Quis enim eorum qui in haec tantum vivunt, aut li∣bentius Deum alieno ore loquentem audivit? aut suo saepius alloquutus est? Quis in hoc opere submissius? in illo attentius versari solitus? O Princeps san∣ctissim••, sanc••issime Princeps, etiam nunc mihi scripti sunt illi in animo, quos vidi postremos vultus ••ui. Habuit tum conscionem Praesul Ampliss. is qui potest ••otime, forte aderam, ambitio me tenebat magna (fatebor enim) à Principe