quidam olim comprobarunt, ut se matutinos ad lyram componerent, somni torporem & somniorum deliria ablegaturi. Animadverterat autem hic noster, domi, inter amplexus parentum, & familiarium obsequia, in urbe deliciarum plena, militaribus & equestribus, quàm Musarum studiis ap∣tiore, non perventurum sese ad eam gloriae metam, quam siti destinarat, ideò Gymnasii Patavini fama permotus, quod ceterorum in terra Italia Policletae∣am normam appellaris, captusque nomine, & amore.
—Urbis tam nobilis aevo,
Quàm studiis, & Dardanio positore verendae.
Profectionem incipit meditari, repugnante tamen patre, jam senio confecto qui spes suas omnes in hoc uno adolescente collocarat, cui jamdiu redituum amplissimorum procurationem senex optimus mandarat, nullis unquam ab eo exactis rei familiaris rationibus, ut olim narrare
JOH. VINCENTI∣US consueverat. Perstabat uti diximus in sententia pater, aegreque cha∣rissimum filium à se divelli patiebatur, cujus rei testem damus
SCIPIO∣NEM AMMIRATUM, qui in dialogum vernacula lingua conscrip∣tum, Marantam Medicum narrantem induxit,
JOH. VINCENTII patrem profectionem hanc summopere aspernatum, quod eum Neapoli etiam putaret proficere in literis posse. Subdit idem, filii voluntati tandem obtem∣perasse indulgentissimum patrem; & sese tunc, nobilissimi adolescentis pre∣cibus, hoc propositum, crescentis lunae symbolo expressisse, adjecta Epigra∣phe,
REDIBO PLENIOR. JOH. VINCENTII virtuti (cu∣jus se olim praedicat conjectorem) id symbolum datum. Narrat ibidem Ma∣ranta, intuenti sibi gloriam, qua hic adolescens maxime excellebat, emble∣ma hujusmodi excidisse; arcum videlicet ita intentum, ut cornua propè coire videantur, imposita sagitta, cujus ferri acies in coelum tendat, & omen in∣scriptum,
SIC ITUR AD ASTRA. Haec, quae ille pluribus, hic ea mente recensui, ut ex illis, patris in
JOH. VINCENTIUM amor, ut quae Neapoli discessuro impedimento fuerint, ut qua famae celebri∣tate motus fuerit, adolescens annos natus quinque vel sex supra viginti, de∣prehendatur.
AMMIRATI dialogus prodiit Anno MDLXII. quo, si, lunae plenae instar, absolverat universum orbem disciplinarum, asserente Ammirato vaticinatum se, & multò ante prospexisse praeclaros
JOH. VIN∣CENTII ad gloriam, & immortalitatem conatus, quò pervenisse dicemus eum, qui spatio XL. annorum iisdem vestigiis insistens, eadem studia, nun∣quam remissa, vehementi illa animi contentione, fuerit amplexatus?
—Uno se pectore cuncta vetustas
Condidit, & major collectis viribus exit.
Huc pertinet aliud emblema, quod ipse sibi Patavii degens concinnarat; ter∣rarum orbis, quem serpens ambiret horizontis in morem, & huic super∣stans radiato capite albens columba, adscriptis sacrosancti Evangelii verbis,