Quoties ego illum audivi deplorantem Germaniae vastitatem, idque gravissi∣mis verbis, cum coelum contemplans, à Deo. Opt. Max. precaretur, ut & suae gentis eum misericordia caperet, & non pateretur Angliam in ea vi∣tia dilabi, quae jampridem Germaniae cladem attulissent. Vereri se quòd in tanto ardore multorum cognoscendi Dei & restaurandae Ecclesiae cum dis∣ciplina deesset, qua improbi castigarentur, & ordo in ministerio retinere∣tur, non posse diu bonos eorum conatus progredi. Haec ille saepe quidem, sed tum vehementissime, cum extremo halitu Ecclesiam hanc nostram quasi filiam complexus pius pater, Regiae Majestati atque omnibus bonis commen∣davit, optavitque nobis audientibus, ut quae ad Regiam Majestatem de disciplina Ecclesiae scripserat, locum et sedem in hoc florentissimo regno, & sine controversia Dei domicilio, reperirent. Sperare se si id foret, nullam huic Reip. calamitatem, nullam deformitatem evenire posse: & timere ni foret, ne non tam paucorum studio restaurandae Ecclesiae Deus placari, quam multorum improbitate et luxuria irritari velit. Atque haec ejus charitas erga universos. Suae constantiae testes edidit breves sententias, quas ut commo∣dum ei videbatur, ad amicorum mentes confirmandas, & bona piaque de se opinione imbuendas, proferebat. Veluti cum Bradfordus, de quo ante mentionem feci, concionatum iret, seque dixit velle in precibus ejus me∣minisse, collachrymans: Ne inquit, abjicias me domine in tempore senect∣utis meae, cum defecerit virtus mea: tum addidit, Castiget fortiter, abji∣ciet autem nunquam, nunquam abjiciet. Raro quidem ille loquebatur, quod tota mente in Deum defixus erat, aegrè etiam patiebatur alterius vo∣cem: attamen ne tacendo stuporem nobis afferret, aliquando paucissimis verbis, sed suavissimis & plenissimis consolationis, utebatur. Quemadmo∣dum cum admoneretur, ut se armaret contra periculosissimum tempus, & contra diaboli impetum obfirmaret, qui tum maximam ei conaretur molesti∣am exhibere: Nihil habeo, inquit, cum diabolo commune: in Christo so∣lummodo sum. Et, Absit, absit, ut nunc consolationes dulcissimas non experirer. Iam illud mihi praetermittendum non videtur, quod medicis ac reliquis ejus amicis metuentibus, ne deficiente luna, vires quoque ipsum deficerent, & morbi vi opprimeretur: cum postridie paululum recreatus vi∣deretur esse vegetior, atque ad eum pro suo more venisset Bradfordus, & medicorum timorem, solicitudinem amicorum, ex eo lunae defectu ac coeli perturbatione explicasset, porrexisse dicitur tres digitos, & oculis in illud sempiternum coelum elatis: Ille, ille inquit, regit & mo∣deratur omnia.
Qua autem patientia, qua magnitudine animi fuit, cum continuis acerri∣misque doloribus ureretur, omnes qui verum fateri volunt, commemorare possunt: nos qui cum eo magis assidui eramus, tale mansuetudinis & tole∣rantiae spectaculum perpetuum vidimus, quale ut crebro videamus optandum est, et verendum ne unquam posthac simile visuri sumus. Nullum audi∣tum fuit ejus lachrymabile verbum, nulla querela valetudinis, nulla vox significatrix doloris. Ita constanter et moderatè perpetui cruciatus immani∣tatem pertulit. Vitae simillima mors, quam si noris, quomodo sit mortuus ••escire non potes. Timidè mori nequit, qui viriliter aegrotat: nec in∣vitus