enim se, quum commode id facere posset, Ecclesiam suae fidei commissam, quae non longe inde abesset, invisere: ac, postquam publice non posset, privatim religioni officioque suo servire. Venerunt tamen eo tempore Roma à Ponti∣fice Max. litterae, quae juberent ipsum, persona legati retenta, apud impera∣torem esse, Mediolanumque una cum eo proficisci, in quam urbem ille, ut ve∣teris Imperii juris, non multo ante receptam, volebat (ut moris est) cum pom∣pa ingredi, indeque Lucam accedere, quo in loco Pontifex ipse Caesarque sta∣tuerant simul congredi, ac de communibus rebus studiose agere. Accidit hoc in itinere res, quae vehementer animum optimi viri commoveret: cum enim Brixiam ventum esset, civis ejus loci, honestus sane vir, ac vetus amicus Con∣tareni, qui ad ipsum salutatum venerat, quaesivit ex eo simpliciter, quae mens ipsum impulisset, ut capita, quae ferrentur prolata ab adversariis, adeo absur∣da, & à vera ratione aliena, in Germania comprobaret, cui statim respondit ille; eas esse meras nugas, rumoresque prorsus inanes, & quos omnium aures respuere deberent, se namque, nedum anceps quod esset, & in quo scrupulus aliquis resideret, sine auctoritate Pontificis Max. concessurus adversariis fuis∣set, ea etiam quae rata in primis sunt & firma aliter recepturum non fuisse, non destitit auctor ejus sermonis, sed addidit; rem aliter, atque ille putaret, se habere: ne{que} enim incertam esse, ac nullo auctore prolatam famam illam; se namque litteras vidisse ab ejus ordinis homine scriptas, summo viro, quem etiam nominavit, quae id commemorarent, ac verum esse contenderent, non potuit tunc homo lenissimus sibi temperare, quin stomacharetur exclamaret∣que. Digna vero merces haec est meorum laborum: si vera sunt, quae nar∣ras. Statimque ut innocentiam suam, existimationemque tueretur, misit epi∣stolam ad Pontificem Max. qua valde questus est de injuria, sermoneque im∣probissimo, quem Roma profectum, ac per omnem Italiam ab iniquissimis dissi∣patum, contra dignitatem suam comperisset: rogavitque simul, ut, si penitus eum non aspernaretur, saltem se indicta causa ne condemnaret: nec quicquam de illa re secum statueret, antequam ipse ad eum pervenisset: sperare enim se facile causam suam probaturum, ostensurumque, laude se ac praemio, non reprehensione aut poena ulla, ob ea, quae in Germania gessisset, dignum esse. Cum Mediolanum perventum esset, quae civitas omni genere laetitiae, magni∣ficentiaque apparatus Caesarem excepit, mirifice suo quodam facto Contare∣num Carolus decoravit, ac, quid sentiret de virtute, singularique probitate hominis, notum testatumque omnibus esse voluit: lateri enim suo ipsum in omni ea pompa haerere voluit: cumque hoc ille modestiae causa recusaret, sequereturque aliquanto post, mandavit humanissimus Princeps uni è famulis, ut paene invitum ipsum traheret ac prope se collocaret, omneque id tempus, donec eo perveniret, quo paratum illi hospitium erat, consumpsit cum eo ju∣cundissimis sermonibus, id vero quum personae dignitatique datum non sine causa aliquis arbitrari posset, licet tamen existimare, multum etiam ad hoc va∣luisse judicium, quod fecerat de homine; quod putaret, ut qui verae gloriae non ignarus esset, eam rem non minus sibi, quam Contareno, laudi & honori futuram. Et sane litteris mandatum est, ejus nominis primum Augustum Cae∣sarem, quum primum Alexandream, quam bello ceperat, ingressus est, in mag∣na copia honestorum ac clarorum virorum, Areum, gravissimum & eruditissi∣mum